52:108 caeremonias adhuc urgent: quasi non esset per ipsum nobis parta absolutio. Restituunt enim chirographo suum vigorem, ut nos adhuc teneat obnoxios. Est igitur haec vere theologica ratio, ad probandam caeremoniarum abrogationem : quoniam si Christus nos plene redemit a reatu, memoriam quoque obligationis tollere debuit, quo pacatae sint ac tranquillae conscientiae coram Deo. Sunt enim haec duo annexa. Quum varie hunc locum exponant interpretes, nemo est qui mihi satisfaciat. Alii simpliciter de lege morali Paulum loqui putant: sed falso. Nam decreta vocare solet Paulus illam partem, quae in caeremoniis est sita: ut in epistola ad Ephesios, et paulo post. Praesertim tamen locus ad Ephesios (2, 15) convincit, de caeremoniis Paulum hic loqui. Melius itaque alii qui ad caeremonias restringunt: sed in eo errant ipsi quoque, quod rationem non addunt cur vocetur chirographum, vel potius diversam a vera assignant: nec rite hanc similitudinem accommodant contextui. Est autem ratio, quod caeremoniae omnes mosaicae confessionem aliquam reatus secum habebant, quae ipsarum cultores quasi arctiore vinculo coram iudicio Dei adstringeret. Exempli gratia, ablutiones quid aliud erant, quam sordium testimonium? Quoties victima aliqua immolabatur, nonne populus, qui adstabat, intuebatur illic mortis suae imaginem? Nam quum homines in suum locum substituerent innoxium animal, confitebantur ea se morte dignos esse. Denique quot illic erant ritus, tot erant spectacula reatus hominum et chirographa obligationis. Si quis obiiciat, fuisse sacramenta gratiae Dei: quemadmodum hodie nobis est baptismus, et eucharistia: responsio facilis est. Duo enim in caeremoniis veteribus sunt consideranda: quod tempori congruebat, et deinde quod homines ducebat ad regnum Christi. Quidquid tunc agebatur, nihil prae se ferebat aliud quam obligationem. Gratia quodammodo suspensa erat usque ad Christi adventum. Non quod ab ea excluderentur patres, sed non habebant praesentem eius ostensionem in suis caeremoniis. Nihil enim videbant praeter sanguinem pecudum in sacrificiis: in ablutionibus nihil praeter aquam. Ergo quoad praesentem conspectum, manebat reatus : imo caeremoniae ipsae reatum obsignabant. In hunc modum loquitur etiam apostolus in tota epistola ad Hebraeos: quia Christum ex adverso caeremoniis opponit. Nunc autem quid? Filius Dei morte sua non tantum nos liberavit a mortis condemnatione, sed quo absolutio certior foret, caeremonias illas abrogavit, ne quod exstaret monumentum obligationis. Haec est plena libertas, quod sanguine suo delevit Christus non tantum peccata nostra, sed omne chirographum quod nos Dei iudicio obnoxios testari posset. Erasmus in versione sua turbavit contextum Pauli, dum posuit, quod erat nobis contrarium