50:108 videtur imminutio eius esse quod habes: sed veniet tempus messis, quo fructus colligetur. Dominus enim, ut sibi fert impensum quidquid pauperibus erogatur, ita rependit postea cum largo foenore. Nunc ad Pauli similitudinem. Qui parcus est serendo, is messem habebit tenuem et similem sationi: qui benigne serit et larga manu, similiter copiosam messem colliget. Penitus infixa sit animis nostris haec doctrina, ut quoties metu perdendi a benefaciendo nos revocat sensus carnis, mox opponamus hunc clypeum: Atqui Dominus pronuntiat nos sementem facere. Caeterum messis tam de spirituali mercede vitae aeternae, quam terrenis benedictionibus, quibus Deus prosequitur homines beneficos, exponi debet. Neque enim tantum in coelo remuneratur Deus fidelium beneficentiam, sed etiam in hoc mundo. Ergo perinde hoc valet ac si diceret: Quo magis in proximos eritis benefici, eo sentietis Dei benedictionem in vos magis effusam. Benedictionem iterum hic parcitati facit contrariam: sicuti prius tenacitati. Unde apparet accipi pro larga et benigna munificentia. 7. Unusquisque secundum propositum cordis. Quia largiter dandum esse praeceperat, hoc quoque addendum fuit, munificentiam non tam aestimari a Deo ex summa quam ex animo. Optabat quidem multum exorare, quo prolixius iuvarentur iratres: sed nihil extorquere volebat ab invitis. Dare ergo libenter iubet quidquid daturi erant. Opponit propositum cordis t r i s t i t i a e et necessitati. Nam quod facimus coacti necessitate, minime facimus ex cordis proposito, sed cum moerore. Porro necessitatem intellige quam vocant extrinsecam: hoc est, quae aliunde est. Deo enim obedimus, quia necesse est: idque tamen ex animo. Itaque ipsi tunc nobis necessitatem sponte imponimus. Et quia reluctatur caro, vim etiam saepe facimus nobis, ut praestemus necessarium officium. Verum ubi aliunde cogimur, habentes interea in votis effugere, si qua liceret: nihil facimus alacriter, nihil hilariter, sed omnia cum moerore vel angustia animi. Nam hilarem datorem, ete. Revocat nos ad Deum, sicut initio dixi. Nam eleemosyna sacrificium est. Atqui nullum Deo sacrificium placet, nisi voluntarium. Nam quum docet, hilarem datorem a Deo diligi: ex adverso malignos et coactos respui significat. Neque enim instar tyranni vult nobis imperare, sed sicuti patrem nobis se exhibet, ita liberalem filiorum obedientiam a nobis requirit. 8. Potens est autem Deus. Iterum pravae cogitationi occurrit, quam nobis perpetuo suggerit nostra infidelitas. Quid? annon tibi consules potius? non cogitas, hoc dempto, minus tibi reliquum fore? Ad eam repellendam nos armat Paulus eximia pro* missione: quod in bonum nostrum redundet quidquid largimur. Dixi iam nos plus aequo tenaces