5:108
tis.
Redeamus
ad
Senecam.
Dicit
igitur
nomen
patris
patriae
non
esse
impositum
Caesaribus
ab
assentatoribus,
sed
ut
populus
ostenderet
nihil
plus
in
se
licere
principibus,
quam
parentibus
in
liberos.
Magnos
et
felices
et
augustos]
Augusti
cognomen
quasi
haereditarium
ab
Octavio
ad
posteros
imperatores
derivatum
est.
Tranquillus
in
eius
vita:
Postea
C.
Caesaris,
deinde
Augusti
nomen
assumpsit,
alterum
testamento
maioris
avunculi,
alterum
Numatii
Planci
sententia,
quum
quibusdam
censentibus
Homulum
appellari
oportere,
quasi
et
ipsum
conditorem
urbis,
praevaluisset,
ut
Augustus
potius
vocaretur,
etc.
Verbi
etymon
peto
ex
Ovidio,
primo
Fastorum,
et
Servio
in
IV.
comment.
G-eorgieon.
Felicis
nomen,
quod
legerim,
primus
sibi
adscripsit
L.
Sylla,
publicis
miseriis
quaesitum.
Hinc
illud
probrose
iactatum:
Aspice
felicem
sibi,
non
tibi,
Romule,
Syllam.
Prope
est
ut
libenter
damnet,
qui
cito]
Si
enim
in
iudicando
criminosa
est
celeritas,
atque
ut
ait
Iuvenalis
Satyra
VI.:
Nulla
unquam
de
morte
hominis
cunctatio
longa
est,
[pag.
100]
qui
cito
damnat,
libenter
damnat.
Celebratur
apophthegma
Alexandri,
dignum
longe
alio
rege,
quam
be
postea
praestiterit:
qui
a
matre
rogatus,
ut
hominis
innocentis
mortem
sibi
concederet,
aliam,
inquit,
posce
mercedem.
Hominis
enim
vita
nullo
beneficio
pensatur.
Erixonem]
Historia
adeo
non
vulgo
cognita
est,
ut
alia
exemplaria
Trixonem
habeant,
alia
Buxonem.
1)
Flagellis
ceciderat]
Tametsi
enim
patria
potestas
magna
erat
apud
Romanos,
hoc
tamen
putabatur
libertati
contrarium,
liberum
adulescentem
aftiei
bervilibus
opprobriis.
Erat
autem
servile,
flagellis
caedi:
quod
respexit
Seneca
in
ludo
Claudii,
quum
inquit:
Apparuit
subito
C.
Caesar,
et
petere
illum
in
servitutem
coepit:
producit
testes,
qui
illum
viderent
ab
illo
flagris,
ferulis,
colaphis
vapulantem.
Adiudicatur
C.
Caesari.
Et
in
Iure:
quibus
ex
causis
liberi
fustibus,
servi
flagellis
caeduntur.
Ideo
servi
flagriones
peculiariter
vocabantur.
Graphiis
confodit]
Graphium
stylus
est
ferreus
peracutus,
quo
in
pugillaribus
scribitur.
Ovidius
in
Amoribus:
Quid
digitos
opus
est
graphium
lassare
tenendo?
Tranquillus
in
Caligula:
Subornavit
qui
curiam
ingredientem,
hostem
publicum
appellantes
invaderent,
graphiisque
confossum
reliquis
traderent.
Dicitur
aito
zov
yQoccpeiv.
Tam
patrum
quam
filiorum
manibus]
Patrum
quidem,
quia
sua
crudelitate
invisos
filiis
parentes
1)
Imo
multo
plures
hoc
loco
occurrunt
variantes
in
libris
manu
scriptis
et
impressis.
|