|
30:108
admitti:
sed
non
semper
existimabimus
peccatum,
si
quis
impius
et
incredulus
tollatur
aut
iustificetur.
Atqui,
inquit
Solomon,
eodem
utrique
crimine
rei
tenentur.
Nam
alibi
dicit
Dominus
per
prophetam:
Vae
homini
qui
dicit
malum
esse
bonum,
et
bonum
malum.
Sane
utrorumque
par
est
iudicium.
Quemadmodum
enim
malum
odisse
debemus,
et
eos
a
quibus
admittitur:
sic
etiam
scire
Deum
neque
toleraturum,
neque
impunitos
relicturum
eos
qui
impios
iustificant:
et
praesertim
ab
iis
qui
iuri
dicundo
praefecti
sunt
rationem
repetiturum,
si
impios
toleraverint
et
ius
perverterint,
neque
passurum
ut
sedes
illa
ad
quam
ipsos
evexit
ita
foedetur
iniustitia,
licet
eam
homines
dissimulent:
et
ut
gladio
abutantur
quem
ipsis
ad
malos
coercendos,
bonos
autem
tutandos,
commisit,
et
legatorum
suorum
vices
hac
in
parte
sustinere
voluit.
Et
de
istis
hactenus:
pergamus
ad
Saulis
excusationes,
et
consuetis
artibus
iis
qui
cedere
nolunt
utentem
eum
audiamus.
Iam
antea
deteximus
ipsius
hypocrisin,
quum
in
populum
reiecit
culpam
qua
ipse
tenebatur.
Sciebat
enim
Samuel
ipsum
esse
reum
eius
cuius
populum
accusabat.
Nihilominus
tamen
populum
tanquam
patronum
advocat,
qua
in
re
se
mirifice
vanum
et
mendacem
ostendit,
qui
Deum
infanti
similem
existimet,
dum
factum
ita
fucare
nititur,
quasi
nihil
in
eo
sit
perspecturus.
Sed
longe
se
impudentiorem
prodit,
et
hypocrisin
tegit,
quum
ait:
Implevi
verbum
Domini.
Nam
ita
prophetae
mendacium
impingit.
Ille
tamen
regem
Amalecitarum,
ille
greges
ovium,
et
armenta
boum
reservarat,
et
spolia
ceperat.
Sed
propheta
satis
monstravit
se
de
suo
nihil
adferre:
Dei
tantum
se
nuncium
esse,
ad
perferenda
quae
superiore
nocte
per
revelationem
mandata
ad
ipsum
acceperat.
Saul
itaque
non
tantum
in
prophetam
arrogantius
insurrexit,
sed
in
ipsum
Deum,
quasi
mendacium
illi
impingat.
En
quo
amentiae
homines
deveniant,
quum
in
peccatis
occalluerunt,
Deique
tribunal
refugiunt.
Nam
se
in
omnes
formas
vertunt,
et
longis
ambagibus
verum
falso
confundere
nituntur,
et
inanibus
excusationibus
sese
tutantur.
Neque
vero,
inquam,
aperte
Deo
bellum
indicunt,
neque
adversus
ipsum
petulanter
insiliunt
repente:
sed
ubi
ad
tempus
vanas
excusationes
quaesiverunt,
si
deinceps
reprehendantur,
occultum
venenum
produnt,
et
quod
intus
latebat
virus
eiaculantur,
ut
vel
Deum
ipsum
audeant
provocare.
Et
se
quidem
illum
multis
colere
caeremoniis
simulant,
sed
iudicem
ferre
nolunt,
si
ad
poenas
sumendas
properat;
quin
potius
de
solio
ipsum
deiicere
vellent.
Non
aliter
hic
se
Saul
erga
prophetam
gessit.
Neque
id
mirum
videri
debet,
quandoquidem
eum
esse
hominum
morem
quotidiana
nimium,
proh
dolor!
docet
experientia.
Nam
qui
ad
tempus
se
valde
religiosos
esse
simularunt,
si
lapsi
|