20:108 mystae omnes. Salutabis nostro nomine et tuos, fratres nostros carissimos. Vale aeternum. 26. Iulii 1563. Tiguri. Bullingerus tuus. Pater puerorum, de quo scribebas, ad me non venit. Alioqui paratus sum inservire omnibus illis quos tu mihi commendaveris. Non relegi. 3993. VIRETUS CALVINO. Status Lugdunensis ecclesiae satis laetus est; nisi quod synodus quam coacturi erant ministri regis iussu a gubernatore inhibita est. *) (Ex autographo Cod. Genev. 11 la, fol. 125. .- Exstat etiam in Cod. 116, fol. 133. Bernae in Epp. VI. 1117 et ap. Simlerum Vol. 107.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino, fratri et symmystae plurimum colendo. Genevae. S. Accidit quod metuebam de synodo, si eius in aula fieret mentio: sed ita visum fuit Gubernatori, ut postremis meis ad te literis significavi. Heri mihi Gubernator exposuit quod accepit responsum: Rex et Regina causantur turbas nondum satis sedatas in hoc regno, ac proinde nolle synodum congregari. 2) Gubernator3) praestare censet, cognita Regis et Reginae voluntate, differendam synodum ad menses aliquot, quum fortasse pacatiora erunt omnia, et plus inventura speratur favoris haec causa in aula. Nos vero valde sumus perplexi et velut in luto haeremus: nam ecclesiae omnes iam praemonitae sunt de tempore et loco, neque dubitamus quin iam iter arripuerint qui longius dissiti sunt: nec satis temporis suppetit ad ecclesias omnes admonendas de eo quod contigit: nec si tempus suppeteret auderemus tamen quenquam retinere. Et si fratres adveniunt, nescimus quid potissimum simus 3993.1) Interciderunt nonnullae eius epistolae ex Lugduno 2) Nihilominus synodus celebrata fuit Lugduni a. d. IV. Idus Au ff. praeside Vireto (Aymon I. 32). Exstant ibid. p. 50; Trois reponses des ministres de Geneve an Synode a differentes questions. 3) Cui nomen erat Comiti de Sanlt (Hist eccl. III. 216 seqq. et ap. de Faye, V Egi. de Lyon cf. N. 3995).