19:108 S Ad amicos nihil unquam, doctissimo atque observandissime Beza, scribere amici hominis non est. Yiris etiam vehementer occupatis prolixas legere literas scio quam sit molestum. Ergo neque nihil neque multum ad te scribo. Non nihil, quia amicitia nostra non sert. Non multum, quia tuae gravissimae occupationes non patiuntur. Quae vero scribo haec sunt: gavisos quidem suisse nos, idque non mediocriter, quum principio audivimus institutum fuisse colloquium, et ad hoc Martyrem et te, ut de reliquis taceam, delectos fuisse, sed nunc incredibili plene *) laetitia esse affectos, posteaquam confessionem de re sacramentaria legimus atque in eam utramque partem consensisse accepimus: tristatos vero non parum fuisse ubi sanctum illud vestrum colloquium invidia diaboli impeditum atque dissipatum fuisse cognovimus: gratulari igitur nos quum toti regno tum inprimis christianissimis regibus atque illustrissimis principibus et vobis doctissimis viris istud felicissimam colloquii vestri principium: deinde Deum, ut quae ipse feliciter incepit felicissime etiam continuet atque perficiat, perpetuo tam privatim quam publice, praemisso etiam publico totius ecclesiae ieiunio, precari: cupere etiam ut vicissim vos tam nos quam ecclesias nostras Deo patri per Christum precibus vestris commendetis. Dum enim istic Christus suam quotidie propagat doctrinam, hic Satan non cessat viribus suis omnibus illam penitus exstinguere. Non deesse quidem bonos viros qui propugnent, inter quos vexillum fert noster Sturmius: interim tamen oppugnantium vires et multas et non contemnendas esse. Quum igitur omnes simus unum corpus, et non minus nos quam vos gratia et protectione Dei opus habeamus, rogare vos ut et in suscepta contra Satanae regnum expeditione constanter perseveretis, et pro nostrarum ecclesiarum adversus eundem Satanam protectione ac conservatione indesinenter oretis. Servet vos Dominus Iesus fortes animo et incolumes corpore ad sui regni propagationem et conservationem. Vale tu cum omnibus tuis commilitonibus, vir Dei, et si istic sunt D. Dillerus, principis Palatini concionator, et D. Boquinus, iubeo illos speciatim salvere. Argent. 8. Novemb. 1561. Tui amantissimus H. Zanchius. 3607.1) plane?