52:107 107 EPIST. PAULI AD COLOSSENSES 103 Deus ad se vocavit: ergo ex morte. Ita praeputium non faceret causam mortis: sed testimonium quod alieni essent a Deo. Scimus autem non aliter vivere homines quam si Deo suo adhaereant, qui solus est ipsorum vita. Unde sequitur impios omnes, dum sibi maxime vivi et florentes videntur esse, tamen spiritualiter mortuos. Hoc modo conveniret hic locus cum secundo capite ad Ephesios (2, ll), ubi dicitur : Memineritis quod aliquando quum essetis gentes, vocatique praeputium ab ea circumcisione, quae manu fit in carne, illo tempore eratis absque Christo, alienati a politia Israel, et hospites promissionum. In translatione esset quidem allusio ad naturale praeputium: sed tamen Paulus hic loqueretur de contumacia cordis humani adversus Deum et natura pravis affectibus inquinata. Ego priorem expositionem magis amplector, quia melius quadrat contextui. Commemorat enim Paulus praeputium impedimento non fuisse quominus vitae Christi fierent consortes. Unde sequitur, circumcisionem gratiae Dei derogare, quam iam adepti erant. Quod vero mortem praeputio adscribit, hoc non est tanquam causae, sed tanquam symbolo. Sicuti et altero loco ad Ephesios, quem citavimus. Et est usitatum scripturae, a privatione signi rei privationem notare. Ut Genes. 3, 22: Ne forte Adam de fructu vitae edat et vivat. Arbor enim vitam non conferebat: sed ablata signum erat mortis. Utrumque breviter hic Paulus expressit. Dicit mortuos fuisse delictis. Haec causa est. Nam peccata nos alienant a Deo. Addit, in p r a e p u t i o carnis. Haec erat externa immundities, testimonium spiritualis mortis. Concionando vobis. Non sola quidem remissione peccatorum nos vivificat Deus : sed hic peculiariter ei u s mentionem facit: quia gratuita reconciliatio cum Deo, quae evertit operum iustitiam, maxime pertinet ad causam praesentem, ubi agitur de abrogatis caeremoniis, quemadmodum in epistola ad Galatas fusius disseruit. Nam pseudoapostoli, caeremonias stabiliendo, laqueo conscientias obligabant, quo eas Christus solvit. 14. Deleto quod contra nos erat. Nunc conserta manu cum pseudoapostolis pugnat. Nam hic erat status causae, an caeremoniarum observatio necessaria esset sub regno Christi. Contendit autem Paulus, caeremonias fuisse abolitas. Atque ut id probet, comparat eas chirographo, quo Deus nos quasi obstrictos tenet, ne possimus reatum inficiari. Nunc dicit ita nos fuisse liberatos a reatu, ut chirographum etiam deletum fuerit, ne memoria exstaret. Scimus enim in nominibus, manente chirographo etiam obligationem vigere: chirographi contra inductione aut laceratione absolvi debitorem. Unde sequitur; beneficium Christi minuere eos omnes, qui