50:107 107 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 108 quod levitatis vel erroris culpa caret. De hac pollicitatiooe loquebatur Paulus. 3. Misi autem fratres. Nunc rationem adducit cur de eorum voluntate bene sentiens illis tamen adhortandis sedulo incumbat. Consulo, inquit, meo et vestro pudori: nam quum vestro nomine promiserim: commune esset dedecus, nisi res ipsa verbis respondeat. Ergo vos boni consulere debetis meum timorem. 4. In hac fiducia. Quum graece sit orcoaxaacc, vetus interpres substantiam transtulerat: Erasmus argumentum. Sed neutrum convenit. Admonet autem Budaeus, hoc vocabulum aliquando pro audacia vel confidentia sumi. Quemadmodum apud Polybium, quum dicit, oox oQxco xfyv Sovajuv oc x^v orcoaraaiv xal xoXjxav aoxoO xaxaTieuXYjyjxevwv x&v evavxiiov. Unde O7toaxaxcxoc interdum audacem et praesidentem significat. Iam nemo non videt quam apta sit haec significatio contextui Paulino. Unde apparet, alios interpretes inadvertentia fuisse lapsos. 5. Ut benedictio, non tenacitas. Loco benedictionis, alii collectionem reddunt. Ego tamen verbum verbo reddere malui: quemadmodum Graeci luXoyiac nomine usi sunt, ut hebraicam vocem rcii2 exprimerent: quae tam benedictionem, hoc est, faustam precationem quam beneficentiam significat. Bationem hanc esse iudico, quod Deo primum tribuitur. Porro scimus ut nobis Deus efficaciter benedicat solo suo nutu. Inde quum transfertur ad homines, eundem sensum retinet: improprie scilicet, quia non eundem habent effectum benedicendo: sed tamen non inepte per translationem. Benedictioni Paulus opponit rcXsoveCcav : quo verbo Graeci tam aviditatem nimiam quam fraudationem et tenacitatem significant. Mihi in antithesi vox tenacitatis magis placuit. Vult enim Paulus non maligne eos, sed liberali animo erogare: quod ex sequentibus clarius etiamnum patebit. 6. Hoc aidem est, qui sementem facit parce, is parce messurus est: et qui sementem facit in benedictionibus, in benedictionibus etiam metet 7. Unusquisque secundum propositum cordis, non ex molestia aut necessitate. Nam hilarem datorem diligit Deus. 8. Potens est autem Deus efficere ut tota gratia in vos exuberet: ut in omnibus omnem sufficientiam habentes exuberetis in omne opus bonum. 9. Quemadmodum scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum. 6. Hoc autem est. Nunc pulchra similitudine eleemosynas commendat, comparans eas sementi. Nam in facienda semente, semen e manu proiicitur, dispergitur in terram hac et illac, occatur, et demum putrescit. Ita videtur tantundem periisse. Similis est eleemosynarum ratio: quod abs te alio migrat,