44:107 107 IN HAGGAEUM 108 ut fere obbrutescerent. Caeterum, etiamsi hoc non venerit Herodi in mentem, certe diabolus data opera voluit hanc fallacem umbram obtrudere Iudaeis, ut desinerent erigere mentes suas ad sperandum Christi adventum, sicuti tempus tunc proprinquum erat. Deus enim poterat statim ab initio templum magnificum exstruere: quemadmodum reditum permisit populo suo, ita simul potuit et animos dare, et suggerere materiam, ut templum posterius vel aequaret vel etiam superaret templum Solomonis. Atqui edicto prohibuit Cyrus ne in tantam altitudinem assurgeret templum: deinde aliquid etiam diminuit ex longitudine : cur hoc factum est? Deinde, cur Darius, qui tamen liberaliter adiuvit Iudaeos et qui sumptibus non pepercit ut templum exstruerent: cur uterque rex, quum tamen impulsus esset spiritu Dei, non permisit aedificari templum eodem splendore, quo prius erectum fuerat? Sed hoc non contigit sine admirabili Dei consilio. Scimus enim quam crassi fuerint Iudaei. Et eodem etiam vitio apostolos videmus fuisse implicitos, quia non aliud quam terrenum Christi regnum sperabant. Si ergo aeque opulentum fuisset templum, et si regni etiam species fuisset qualis ante fuerat, Iudaei acquievissent in illis externis pompis: ita contemptus fuisset Christus, imo pro nihilo habita fuisset spiritualis Dei gratia. Quum ergo adeo propensi essent ad terrenam felicitatem, oportuit ipsos expergefieri, et Dominus adiuvit eorum infirmitatem quum passus non est erigi tale templum. Per Herodem vero quum iam instaret Christi manifestatio, quod passus est templum illud adulterinum construi, indicium magis vindictae fuit ad puniendam ingratitudinem, quam testimonium favoris: adulterinum dico, quia splendor ille nunquam probatus est Deo. Fuit enim profanatio veri templi potius quam ornatus, quod Herodes consumpsit magnos thesauros in illa structura. Stulte igitur commemorant etiam aliqui quidquid erogavit Helena Adiabenorum regina, putant hoc modo aliqua ex parte fidem vaticinio fuisse factam. Sed Satan potius lusit talibus imposturis ac praestigiis, ut abduceret piorum animos a spiritualis templi ornatu. Sed cur ergo propheta hic aurum et argentum nominat? nempe facit hoc communi et recepto more. Quoties enim de regno Christi loquuntur, delineant vel adumbrant eius splendorem figuris quae sacculo suo conveniunt. Iesaias dum vaticinatur de ecclesiae restitutione, praedicat ecclesiam fore totam argenteam, vel auream vel quae fulgeat lapidibus pretiosis et praecipue cap. 60 celebrat magnificentiam illius templi, quasi undique gentes adducturae essent in sacrificium quidquid ubique pretiosum erat. Sed figurate loquutus est Iesaias, quemadmodum alii prophetae. Sic ergo quod nunc legimus de auro et argento debet exponi, ut anagoge fiat ad regni Christi na-