|
30:107
107
HOMILIA
LIII.
108
nimum
reos
esse
coram
Deo,
nullus
superest
quaestioni
locus,
quare
Deus
Amalecitas
multa
post
patrum
transgressionem
saeoula
natos,
voluerit
una
omnes
internecione
semel
delere.
Quemadmodum
neque
et
de
Cananaeis
quaerendum,
quare
post
quadringentos
annos
quam
Abrahamo
molesti
fuerant,
poenas
luerunt.
Nempe
Deus
in
manu
sitam
habet
temporum
opportunitatem:
sicuti
ex
tota
passim
apparet
scriptura,
quae
subinde
diem
Domini,
diem
Domini
inculcat:
ut
ostendat
non
esse
in
hominum
potestate
positum
ipsius
iudicia
limitibus
quibusdam
coercere:
quae
potius
venerari
et
adorare
debent,
ac
patienter
voluntatem
ipsius
praestolari.
Quare,
quum
Deum
iussisse
Amalecitas
una
internecione
profligari
audimus,
et
peccatores
ab
ipso
dici,
sane
debet
una
haec
instar
omnium
causarum
esse,
neque
oportet
homines
in
illa
Dei
iudicia
ulterius
inquirere:
quod
ea
sit
arrogantia
plus
quam
diabolica,
ut
quum
Deus
decretum
suum
irrevocabile
pronuntiaverit,
mortales
de
eo
suam
sententiam
ferre
audeant.
Quid
enim,
obsecro,
praetexunt?
Bonum
esse
in
causas
inquirere,
ob
quas
quid
cuique
contingat.
Itane
vero
mortales
coelum
et
terram
manibus
complecterentur:
lucemque
illam
Dei
inaccessibilem
et
incomprehensibilem
ad
se
transferrent?
Quamobrem
discenda
nobis
sobrietas
et
modestia,
ne
in
ea
quae
supra
nos
sunt
curiosius
inquiramus.
Sane
solem
limpidissimum
et
lucidissimum
esse
certum
est:
quis
ergo
non
amentem
eum
iudicaverit,
qui
quod
caligare
ipsum
faciat,
obscurum
esse
dixerit?
An
ideo
quod
quidam
in
solis
purissimos
radios
oculos
coniicientes,
iis
sic
afficiantur
ut
ferre
aspectum
ipsius
nequeant,
propterea
imbecillitas
illa
virtutem
illius
natura
sua
bonam
infringet
et
debilitabit?
At
si
tanta
vis
est
insensibilis
creaturae,
ut
nostris
oculis
stuporem
adferat,
et
caligine
perstringat,
quid
futurum
putamus
si
Dei
veluti
penetralia
scrutari
voluerimus,
ut
rationes
iudiciorum
ipsius
quas
esse
nobis
occultas
voluit,
exploremus,
et
ad
nostri
iudicii
modulum
appendamus?
Quare
una
haec
ratio
instar
omnium
esto,
Deum
iubentem
puniri
peccatores
suorum
iudiciorum
penes
se
causas
habere,
in
quae
inquirere,
et
iisdem
obloqui
nefas
sit.
Hodie
vero
licet
non
dentur
istiusmodi
speciales
revelationes,
quibus
hunc
vel
illum
vel
bello
persequendum,
vel
castigandum
esse
Deus
ostendat,
regula
tamen
ista
communi
contentos
esse
nos
oportet,
nempe
Deum
satis
aperte
tam
in
Decalogo
quam
toto
verbo
suo
passim
declarasse,
puniendos
peccatores,
et
facinorosos
e
medio
tollendos,
neque
illis
ulla
ratione
parcendum:
et
revocanda
in
memoriam
Solomonis
illa
sententia:
Eum
qui
iustificat
impium,
et
qui
damnat
iustum,
utrumque
esse
abominabilem
coram
Deo.
Sane
fatebimur
omnes,
si
quis
insons
puniatur,
crudelitatem
et
saevitiam
nimium
insolentem
|