20:107 107 EPISTOLAE 3992.3995 108 3993, BULLINGERUS CALVINO. Ipse quoque vix e morbo convalescat. Suadet ut Ieremiam suum Palatino electori dicare supersedeat quippe qui Calvinista dici nolit Commendat Polonos iuvenes. {Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. vol. 117¡ì>, olim Serm. O. Epp. Tom. IL fol. 515. . Simler. Vol. 107.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino fidelissimo Genevensis ecclesiae pastori domino meo colendo et fratri carissimo. Genff. S. D. Postremae tuae literae 2. Iulii datae, ut omnes tuae, mihi fuerunt gratissimae, dolorem tamen excitarunt, quod ex iis intellexerim, perpetuis morborum doloribus te enecari. Dominum oro, ut te restituat et ecclesiae suae incolumem diu servet. Ego quoque decubui iam supra dies 14 ex stomachi capitisque maximis doloribus, unde membra omnia torpent. Brevior ergo sum nunc in scribendo. Coepi nonnihil revalescere, sed modicum hoc est, tantum vero quantum placet Domino, cui me vivum et mortuum prorsus tradidi. Hoc ignorares nolui, ex aula Principis Electoris Palatini semel et iterum a fidelibus ad nos scriptum esse, ne quid librorum nostrorum Principi inscribamus, quod quidem ipsi parum gratum sit futurum, non quod non ex animo veritatem complectatur, sed quod nolit ansam praeberi calumniatoribus, qui clamant ipsum Zwinglianum et Calvinianum factum ete. *) Haec moneo, quod intelligam te Ieremiam tuum illi dedicaturum. Gaudeo quod huius prophetae interpretationem a te sumus habituri. Verum scrutare prius, an grata sit futura tua Principi inscriptio. Si nollet ille sibi inscribi, commodius alteri dedicares. Quid agat Brentius, intelliges ex his Polonis quorum alter est Ostrorogi2) principis viri in Polonia filius, iuvenis optimus, cui tuto fidere licebit. Commendatur mihi ab optimis quibusque, ut non dubitaverim ipsum tibi quoque commendare. Adversarii nostri mira spargunt de successu concilii Tridentini, cui et Condensis certo sit subscripturus, quod non credo. Addunt res fidelium pessimo esse ioco, propterea quod res Anglorum desperatae sint. Tu si quid certi habes de his, pro tua humanitate communica nobis obsecro. Salutant te et tuos sym- 3992.1) Serius hoc momtum advenit quam ut eo Calvinus uteretur. Vide N. 3986. 2) Cf. N. 3873.