6:106 FUER. Et quis carere posset? Imminet enim perpetuo nobis diabolus, circuitque instar leonis rugientis quaerens quem devoret- Nos vero, qua sumus imbecillitate, statim concideremus: imo singulis momentis actum de nobis foret, nisi Deus nos ad pugnam instrueret suis armis, manuque sua roboraret. MINISTER. Quid tibi significat tentationis nomen? PUER. Astus fallaciasque Satanae, quibus nos continenter adoritur, et facile protinus circumveniret, nisi Dei ope adiuvaremur. Niim et mens nostra, pro nativa sua vanitate, obnoxia eius dolis: et ut propensior est semper voluntas nostra in malum, protinus illi succumberet. MINISTER. Verum cur deprecaris ne te in tentationem inducat Deus, quod Satanae proprium, non autem Dei videtur? PUER. Sicut fideles protectione sua tuetur Deus, ne aut fraudibus opprimantur Satanae, aut a peccato superentur: ita quos vult punire, non modo destituit sua gratia, sed etiam Satanae tyrannidi tradit, caecitate percutit, et coniicit in reprobam mentem: ut prorsus sint peccato mancipati, et expositi ad omnes tentationum insultus. MINISTER. Quid sibi vult haec, quae adiecta est, clausula: quoniam tuum est regnum, tua potentia et gloria, in saecula saeculorum? PUER. Iterum hic admonemur, Dei magis [fol. 66] potentia et bonitate suffultas esse preces nostras, quam ulla nostri fiducia. Praeterea Dei laudibus preces omnes nostras claudere docemur. MINISTER. Nihilne fas est a Deo petere, quam quod est hac formula comprehensum? PUER. Tametsi verbis aliis, alioque modo liberum est precari: sic tamen habendum est, nullam Deo placere orationem posse, quae non huc, tanquam ad unicam rite orandi normam, referatur. 1) reiette 1548. 2) la puissance et la gloire 1548 suiv. 3) es siecles 1561 -1563. 4) Le 44. dimanche. . La quatriesme espece du vray honneur de Dieu.