50:106 venirent ad vos: ut praepararent ante promissam benedictionem vestram, quo in promptu sit, atque ita ut benedictio, non tenacitas. Prima facie male vel non satis commode cohaeret haec sententia cum superioribus. Nam videtur de re nova loqui quam nondum attigerit: quum persequatur idem argumentum. Observent tamen lectores, Paulum nihil aliud hic agere quam quod prius egerat: non diffidentia scilicet hortari se Corinthios, nec suam admonitionem cum aliqua praeteriti temporis reprehensione coniunctam esse: verum se habere rationes quibus moveatur. Quod ergo nunc dicit, hunc habet sensum: Non doceo vos subveniendum esse sanctis: quid enim opus est? nam id vobis satis est cognitum, et re ipsa declarasti8 nolle vos illis deesse: sed quia iactando ubique vestram liberalitatem fidem meam simul et vestram obstrinxi. Haec causa non patitur me quiescere. Tam anxia sollicitata nonnihil alioqui odiosa esse poterat Corinthiis, quia putassent vel sibi exprobrari suam pigritiam, vel se Paulo suspectos esse. At vero commoda excusatione efficit ut absque odio liberum sit non hortari eos tantum, sed subinde urgere. Verum possit alicui suspicio haec venire in mentem: Paulum hic simulare aliud quam sentiat. Quod nimis absurdum foret: si enim satis propensos ad officium iudicat, cur tantopere insistit illis admonendis? sin autem dubitat de eorum voluntate, cur supervacuam fore admonitionem asserit? Caritas utrumque fert, bonam spem et sollicitudinem. Nunquam tale Corinthiis testimonium reddidisset, nisi ita persuasus fuisset ut loquitur. Viderat laeta initia: progressus non dissimiles fore sperabat. Sed quia non ignota illi erat humani ingenii inconstantia: non potuit esse nimius cavendo ne a sancto proposito deflecterent. 1. Subministratam, ete. Videtur hoc non apte in eos competere, qui de suo erogant pauperibus: quia digna est splendidiore elogio liberalitas. Sed respexit Paulus quid suis membris debeant fideles. Mutuo enim sibi ministrare debent Christi membra. Ita quum fratribus subvenimus, nihil aliud quam praestamus debitum illis ministerium. Sanctos vero negligere, quum ope nostra indigent, plus quam inhumanum est, quia suo eos iure fraudamus. 2. De qua gloriatus sum, ete. Rectam, quam habebat de ipsis, opinionem inde probat, quod propemodum sponsorem se interposuerit in asserenda promptitudine eorum. Sed quid si temere asseruit plus quam res ferebat? hoc enim videtur. Iactabat enim anno uno paratos esse, in quibus parandis adhuc nunc laborat. Respondeo, non accipienda esse verba, perinde ac si testatus esset Paulus, iam repositum esse in arca quod daturi erant: sed tantum narrabat quidnam esset inter eos constitutum: