20:106 attritis prorsus viribus. Tuas 1. Iulii scriptas *) accepi et cum fratribus communicavi. De rebus Gallicarum ecclesiarum semper avemus audire felicia. Non infelicia scripsisti: feliciora exspectamus. Quinimo oramus Dominum ut is nobis adsit et adversariorum cruenta infringat consilia. Mihi quidem perplaceret si tu ex libris D. Petri Martyris colligeres locos communes2) et quidem breves et ordine didactico compositos. Si quis alius hoc praestare poterit, tu poteris inprimis. Non puto iure posse conqueri typographos nostros, quum hoc videatur novum fore opus. Scripsit D. Martyr elegantissimos commentarios in libros Regum quos excudet brevi D. Froschoverus. Utiles erunt hi inprimis ad hoc tuum institutum. Sed primo quidem Commentarios in 3 Reg. arbitror edendos, deinde quod restat in 4. librum. Postremo adiicientur illis commentarii in libros Samuelis. 3) Nunc excuduntur Commentarii in Ethica Aristotelis.4) Exspecto summo cum desiderio quid scribes de rebus Gallicis et bello illo Anglicano, pacatumne sit an duret.5) Video mira texi a pontifice Romano et suis consiliariis. Cuperem ergo bella illa Anglica, Danica et Suedica esse pacata. Orabimus Dominum ut is ecclesiae suae adsit et adversariorum consilia cruenta dissipet. Commendo tibi hos studiosos Polonos. Alter Wenceslaus Ostrorog viri maximi in Polonia et piissimi filius est. 6) Saluta D. Crispinum, D. Badium et alios viros bonos. Nostri omnes te salutant. Tale. Tiguri 26. Iulii anno 1563. Bullingerus tuus. 3991.1) desideratur. 2) Anno demum 1575 eos collegit et edidit Lond. 1576 fol. Hob. Masson eccl. gall. Londin. minister. Alteram editionum curavit Bud. Gualiherus Turic. 1587. Plures aliae sequutae sunt Heidelbergenses (v. Walch. bibi. theol. L 214). 3) De Vermilii Commentariis a Simlero et Wolfio editis v. Schmidt p . 294. 4) Comm. in primum, secundam et initium tertii libri Ethicorum Aristotelis (cur. Santerentiam) Tur. 1563. 4 cf. Schmidt I. I 5) Die 21. Iul Connestabilts Portum Gratiae obsidere coepit: die 28 Warwichius se dedidit. Pax composita fuit d. l l . Jpr. 1564. 6) Vide sequentem.