52:105 105 CAPUT II. 106 orsum cancellos nolis circumdari, ne a Christo vel tantillum divertat fides nostra. 11. In quo etiam estis circumcisi Hinc apparet disceptationem illi esse cum pseudoapostolis, qui legem evangelio miscebant, eoque modo Christum quasi Informem fingebant. Speciem vero unam nominat, exempli causa. Circumcisionem mosaicam non supervacuam modo, sed a Christo alienam esse probat, quia destruat spiritualem Christi circumcisionem. Nam in hunc finem data fuit circumcisio patribus, ut figura esset rei absentis. Qui igitur post Christi adventum retinent illam figuram, completum fuisse negant quod figurat. Meminerimus ergo circumcisionem externam hic cum spirituali conferri, non secus ac figuram cum veritate. Figura est rei absentis. Ergo praesentiam veritatis abolet. Hoc est quod contendit Paulus, quia in Christo completum est. quod circumcisione manufacta adumbratum fuit, nullum esse nunc huius fructum nec usum. Ideo circumcisionem Christi esse pronuntiat, quae fit in corde: et ideo externam illam minime iam requiri, quia ubi res exstat, evanescit umbratile illud signum quod locum non habet nisi in rei absentia. Exuendo corpus. Corpus appellat massam ex omnibus vitiis conflatam, eleganti metaphora. Nam sicuti corporibus nostris sumus circumdati: ita etiam obvoluti undique sumus congerie vitiorum. Et sicuti corpus ex variis membris est compositum, quae singula proprias suas actiones et officia habent: ita ex illa vitiositatis congerie se esxerunt omnia peccata tanquam membra universi. Similis est loquutio ad Romanos capite 6, 13. Carnem suo more accipit pro natura corrupta. Est ergo corpus peccatorum carnis vetus homo cum suis operibus. Tantum in ratione loquendi est diversitas: quia proprie hic massam vitiorum exprimit, quae emergunt ex natura corrupta. Hoc per Christum nos dicit consequi, ut certe tota regeneratio eius est beneficium. Ille est qui praeputium cordis nostri circumcidit, hoc est, qui omnes carnis concupiscentias mortificat, non manu, sed spiritu suo. Ergo in eo exstat veritas figurae. 12. Consepulti cum ipso per baptismum. Declarat etiamnum apertius modum spiritualis circumcisionis: nempe quia Christo consepulti, consortes sumus mortis eius. Id nominatim nos consequi per baptismum docet: quo melius pateat^ nullum esse usum circumcisionis sub regno Christi. Poterat enim alioqui obiicere quispiam, Cur circumcisionem aboles hoc praetextu, quia effectus eius sit in Christo? Annon etiam spiritualiter circumcisus fuit Abraham? Atqui hoc minime obstitit quominus signum rei adderet. Non est igitur supervacua externa circumcisio, etiamsi interior per Christum conferatur. Eiusmodi obiectionem anti-