5:105 LIBER L CAPUT XIII. XIV. santas loquitur lib. VIII. τῆς Παιδείας: Ego saepenumero cogitavi bonum principem nihil differre a bono patre, ete Plinius in Panegyrico Traiani : Quod quidem nomen qua benignitate, qua indulgentia exerces? Ut cum civibus tuis quasi cum liberis parens vivis. Numquid aliquis] Quatuordecim causae in Iure scribuntur, quas pater in filii exhaeredationem allegare potest. Auth. Ut quum de appellatione cognoscitur. Collat. VIII. 짠. Aliud quoque capit. Ius etiam abdicationis, quam Fabius ultimum patriae potestatis fulmen appellat, abrogatum est per constitutionem Iustiniani, quae est tit. de patria potestate, L abdicatio. Iniuriae patientiam evicerint] Non sic prima offensa irritetur pater, ut filium exhaeredet. Multa praetermittat, ad multa conniveat donec eo emerserint vitia, ut iam tolerari non possint. Hac loquutione usus est etiam Ovidius Elegia II.: Multa diuque tuli, vitiis patientia victa est. Et Mamertinus in Panegyrico Iuliani: Quae omnia obstinatam et immobilem principis [pag. 97] tandem vicere patientiam. Nisi plus est quod timet] Aut ad illud Platonis respicit, neminem prudentem ideo punire, quia peccatum est, sed ne in posterum peccetur: aut simpliciter dicit, patrem timere plus quam damnat, qui non credit se tutum, filio iisdem secum parietibus incluso, qui parricidium cogitaverit, aut simile aliquod facinus. Non accedit ad decretorium stylum] Per decretorium stylum asperam significat censuram, et quam pater gravissimam in filium habet. Nam et stylus quum metaphorice accipitur, id per se significat: et decretum Latinis dicitur, quod Graecis ἀρεστὸν, hoc est stata constitutaque sententia: unde decretorium, quod illis κριτικόν. Qua ratione Canicula sidus uvis decretorium Plinio, et dies florentibus oleis decretorius , quo Aquila oritur. De stylo Cicero in oratione pro Cluentio: Ne censorium stylum, cuius mucronem multis remediis maiores nostri retuderunt, aeque posthac atque dictatorium gladium pertimescamus. Latinus Pacatus in Panegyrico Theodosii: Sic quum immitis tyranni stylus timeretur et gladius, transierat in vota paupertas. Et in 1. si quis C. de bonis proscriptorum, seu damnatorum : Si quis intra provinciam pro qualitate delicti stylum proscriptionis incurrerit, per ordinarii officii sollicitudinem ete. Deducta hinc metaphora, quod sententiae antiquitus stylo scriberentur in ceratis tabulis. Multa ante tentat quibus dubiam ete] Donec spes est levibus remediis posse revocari ad bonam frugem, nihil admovet asperum, nec desinit antequam de sanitate desperatum est.