31:105 105 PSALMUS IX. 106 vero non fortuito cecidisse, sed opus Dei et illustre iudicii eius specimen esse affirmat. Porro non temere venatoribus vel aucupibus comparat hostes suos, quamvis enim violentia et impetu saepe grassentur impii, semper tamen fraudibus et obliquis artificiis patrem suum Satanam imitantur, qui mendacii pater est: itaque quidquid habent ingenii, ad malitiam et noxia consilia deflectunt. Quoties ergo dolose perniciem nobis machinantur impii, veniat nobis in mentem, minime novum esse si Dei filiis retia et laquei tendantur. Simul autem consolatio haec succurrat, quidquid tentent, eventum non esse in eorum manu, sed Deum illis adversum fore: non modo ut eos frustretur, sed etiam ut deprehendat in pravis consiliis quae sibi fabricant: omnesque eorum copias convertat in ipsorum capita. 17. (Notus est Iehova iudicium faciendo.) Sic ad verbum legitur: Cognitus Iehova iudicium fecit: sed abrupta eat oratio, quam obscuram reddit brevitas: ideoque duobus modis exponitur. Quidam enim exponunt, tum demum cognosci Deum, ubi poenas de improbis exigit. Sed alter sensus melius quadrat, palam esse et omnibus manifestum, quoties impios illaqueat sua malitia, Deum iudicis partes implere. In summa, quoties contra illos retorquet Deus quascunque excogitant nocendi artes, iudicium eius magis illustre esse praedicat, quam ut vel naturae vel fortunae adscribi queat. Nos vero, si quando Deus manus suae virtutem clare exserat, discamus aperire oculos ut fidem nostram confirment iudicia quae contra ecclesiae hostes exercet. Cur interposita sit vox Higaion, quae proprie meditationem significat, non alia magis probabilis ratio mihi occurrit, quam quod pias mentes retinere voluit David in meditandis Dei iudiciis. Eodem spectat vox Selah: quam alibi diximus sic cantum temperasse, ut ipsa modulatio rei et argumento congrueret. 18. Convertentur impii in infernum: omnes gentes oblitae Deum. 19. Quia non in aeternum oblivioni erit pauper: spes humilium non usque peribit 18. (Convertentur.) Multi in optativo transferunt Convertantur, ac si esset imprecatio : sed potius (meo iudicio) se et alios omnes pios David in posterum confirmat, quidquid conentur scelerati, ipsis infeliciter cessurum pronuncians. Convertendi verbo alium quam putent exitum eos manere significat, subest enim tacita antithesis inter altitudinem audaciae et ruinam. Quia enim nullo Dei metu tenentur, sese efferunt supra nubes. Deinde quasi illis foedus esset cum morte, (quemadmodum dicit Iesaias 28, 15.) multo superbius insolescunt, dum ipsos tam secure furere videmus, admonet Propheta praecipites amentia ferri, ut tandem in