30:105 105 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XV. 106 vanas excusationes et effugia quaeramus, quibus vitia tegere posse nos speremus: sed potius cum silentio reorum instar causae nostrae determinatio exspectanda. Neque istud acerbe molesteque ferre nos oportet, quandoquidem magnopere ad salutem nostram conducit. Caeterum haec odia et similem pugnam suscipiant necesse est, quotquot proximos de peccatis arguere instituunt, prout sunt homines mendacio et vanitati dediti: atque adeo hebetes ut veluti quaedam repagula velle Deo obiicere videantur, quo ipsorum peccata occultentur. Verum quicunque alium reprehendere cogitat in Dei mandata peccantem, oportet animum obfirmet, ne reluctanti cedat, sed potius pro virili pergat peccata detegere, et increpare: ac docere longe falli opinione, qui Deum velit fallere, cuius verbum est immutabile: ac proinde nimium impudentes esse, qui adversus illud audeant responsare, siquidem illius commodis et utilitati studet, quum docet peccatores sub potente manu Domini humiliari, seque ipsius tutelae submittere. Necessaria sane doctrina ista est ex hoc loco eruenda, quo Samuel ita Saulem compellavit: Sine rne, et indicabo tibi. Ex quibus verbis amplius apparet homines neque posse neque debere Deum loquentem, et liberrime ipsos arguentem impedire. Et praeterea licet cum Deo contenderint, nihilominus tamen adversum se sententiam latum iri. Conspicuum istud est Adami et Evae parentum nostrorum exemplis, quae superius attuli: qui quidem pro sua virili sese occultare studuerunt, sed ficulnea tantum adhibuerunt folia: deinde alter in alterum culpam reiecerunt, sed irrito conatu. Numquid enim propterea minus adversus ipsos lata sententia est a Domino? Sane vir quidem in uxorem omnem culpam reiiciens sese poenae subducere conatus est, deceptum se a muliere causatus. Sed nihilo minus a Deo condemnatus est. Femina vero serpentem veluti autorem peccati accusavit: sed vel invitam oportuit a Domino condemnari. Quare illos decebat in solam suam rebellionem qua defecerant a Domino intuentes, nullam excusationem praetexere. Istos in hac responsione Saul imitatur. Nam etsi magnum et speciosum quiddam prae se tulit ne posset condemnari, perrexit tamen acrius instare propheta, fucumque tollere, ut Saul non modo nihil promoverit obloquendo, sed potius deteriorem causam suam fecerit adversus Deum sese obfirmando. Caeterum hic observandum Samuelem exprobrare Sauli non interfectos a se quos Deus iusserat. Qua in re severior, ut ante dictum est, Dei sententia videri posset. Nam quare tanta saevitia et immanitate homines sine misericordia tollerentur? Et praeterea quomodo peccati unius vindictam, etiam in aliquot ante saecula natos eos qui ad lanienam trahebantur admissi, distulit? Nae videretur