23:105 105 COMMENTARIUS IN GENESIN. 106 1. Iste est liber generationum Adam. Hoc capite breviter recitatur quantum intercesserit temporis a mundi creatione usque ad diluvium, et simul ex eius temporis historia aliquid delibat Moses. Quanquam autem consilium spiritus non tenemus, cur res magnas, et valde memorabiles silentio transmiserit: nostrum tamen est multa reputare quae subticentur. Speculationes quidem quas sibi quisque ex levibus coniecturis fabricat, minime probo: nec autor ero ut sibi hac in parte indulgeant lectores: sed ex nuda et velut arida narratione utcunque colligi potest qualis fuerit illorum temporum status, quemadmodum suis locis videbimus. Liber, secundum phrasin hebraicae linguae, pro catalogo sumitur. Generationes continuam successionem generis vel progeniem significant. Porro finis huius catalogi texendi fuit ut sciamus, in magna vel potius ingenti hominum turba, semper fuisse aliquem numerum, licet exiguum, qui Deum coleret: eumque coelesti praesidio mirabiliter servatum fuisse, ne prorsus aboleretur Dei nomen, et ecclesiae semen deficeret. In die qua creavit Deus. Non restringit generationes ad diem creationis, sed principium tantum designat: et simul primos homines a reliquis discernit, quos Deus singulari modo in vitam produxit : quum alii ex altiori stirpe et parentibus geniti fuerint. Porro iterum repetit Moses quod ante docuerat, fuisse Adam formatum ad imaginem Dei: quia non potest satis laudari huius gratiae excellentia et dignitas. Homini principem locum dari inter creaturas iam magnum erat, sed ista nobilitas multo praestantior, quod fictorem suum quasi filius patrem similitudine referat. Nec vero liberalius cum eo agere Deus poterat quam illi gloriam suam imprimendo, ut esset quasi viva divinae sapientiae et iustitiae effigies. Valet etiam hoc ad coarguendas impiorum calumnias, qui libenter malitiae suae culpam in opificem conferrent, nisi diserte expressum esset, alium natura conditum fuisse hominem quam nunc sit factus proprio defectionis vitio. 2. Masculum et feminam. Haec particula sanctum coniugii vinculum et individuam mariti et uxoris societatem commendat. Postquam enim Moses unum nominavit continuo post duos includit sub uno nomine. Et nomen commune attribuit promiscue ambobus: quo sanctius inter se posteri colere discerent societatem, quum viderent primos parentes constitui sub una persona. Quod nugantur Iudaei, solos coniuges vocari Adam, refellitur ex creationis historia, nec sane aliud voluit spiritus hoc loco quam post ordinatum coniugium, fuisse virum et uxorem instar unius hominis. Porro benedictionis meminit, ut in eo admirabilem reputemus Dei gratiam, quod continuata fuit: sciamus tamen hominum pravitate et malitia fuisse aliquatenus interruptam.