9:104 dies festi.l) Et tamen Ioachimo concidit christianismus, dissipatur fraterna communio, schisma nefarium inducitur, nisi ex kalendario Hamburgensi petatur dierum observatio. Certe Augustinus, qui deplorat immodica rituum congerie ecclesiae libertatem sua aetate fuisse oppressam, idem palam testatur paucissimos dies festos a maioribus fuisse traditos: ut facile appareat in correctione ista, quae apud nos obtinet, nihil magis fuisse spectatum, quam ut pura illa vetustas renovaretur. Quod ad sectiones spectat, satis ex omnibus veterum [pag. 134] scriptorum homiliis constat scripturae libros uno contextu ad plebem fuisse expositos. Ut aliquid ex Evangelio et apostolicis lectionibus recitandum excerperent quod tempori congrueret, mos inolevit. Hinc sectiones istae pro quibus Westphalus non secus ac pro aris et focis2) dimicat: quas tamen inepte, nulloque iudicio factas esse lectio coarguit. Certe si fragmenta sumi oportuit, quae singulis diebus dominicis legerentur, longe alio delectu opus fuit. Nec modo perperam et inconsiderate lectiones distribuit quisquis ille fuit sector, sed medias interdum sententias nescio qua socordia abrupit. Ne quis tamen putet Westphalum de nihilo excandescere, monitos esse volo lectores, de postillis esse sollicitum. Quid enim sine postillis factura esset bona pars eorum, quibus se venditat? Luthero, qui rebus adhuc incompositis se ad morem vulgatum accommodavit, danda venia est: imo quod ad evangelium spargendum hoc usus est compendio, laudanda est eius industria et sedulitas. Sed praepostero ingenio est Westphalus, qui data opera in eodem luto semper haerere volens, Lutheri rudimenta [pag. 135] praetexit: ac si quis rectam viam ingressus, simul ac viae monstrator iter suum reflectit, in eodem loco pedem obstinate figens, ultra progredi recuset. Ergo Westphalus Martinalia cum papistis celebrans, Evangelia et Epistolas ex solenni missarum praescripto3) cum illis decantet, modo nobis liberum sit evangelii doctrinam, ut eam nobis apostoli tradiderunt, in usum plebis aptare. Non patitur reprehensor noster, sed tragice4) exclamat, bona haud dubie intentione diaboli hoc a nobis fieri, ne quid boni de evangelio reliquum fiat. Quasi vero perierit evangelium, nisi in frusta laceretur. Et quisquam adhuc dubitabit hominem in suo recessu nimis esse otiosum, qui laborantibus negotium de nihilo facessit? Nisi forte excuset se quod olim minatus est Catilina nunc satagere, ut incendium incendio restinguat. Nam quia dixeram facem dis- 1) qu'on leur a ordonne certains iours et festes. 2) si opiniatrement, comme si en ce partage-la consistoit tout l'estat de la Chrestiente et du monde. 3) suyvant le beau ioli train du Messel. 4) comme un fol.