6:104 PUER. Minime. Sic enim iam gratuita remissio non foret, nec sola Christi satisfactione, qua in cruce pro nobis defunctus est, sicuti par est, fundata. Verum, quia irrogatas nobis iniurias obliviscendo, dum eius clementiam ac bonitatem imitamur, re ipsa nos eius filios esse demonstramus: [fol. 64] hac ideo tessera confirmare nos voluit, et simul ex adverso ostendere, nisi faciles nos ad ignoscendum et flexibiles praebuerimus, nihil esse aliud a se expectandum, quam summum et inexorabilem severitatis rigorem. MINISTER. Hic ergo abdicari a Deo, expungique filiorum loco dicis omnes, qui offensiones ex animo deponere non possunt: ne quem sibi in coelo veniae locum fore confidant. PUER. Ita sentio: ut impleatur illud, remensum cuique iri eadem mensura, qua erga alios usus fuerit. MINISTER Quid postea sequitur? PUER. Ne nos Dominus in tentationem inducat, sed a malo potius liberet. MINISTER. Hoc totumne in unam petitionem includis? PUER. Non nisi una est petitio. Posterius enim membrum prioris explicatio est. MINISTER. Quid summatim continet? PUER. Ne ruere nos, aut labi in peccatum Dominus sinat; ne diabolo nos, carnisque nostrae cupiditatibus, quae assiduum nobiscum bellum gerunt, vincendos permittat: quin potius sua nos ad resistendum virtute instruat, sustineat nos manu sua, praesidio suo muniat ac tegat: ut ita sub fide tutelaque eius in tuto habitemus. MINISTER. Quo autem modo id fit? PUER. Quum eius spiritu gubernati, tali iustitiae amore desiderioque imbuimur, quo peccatum, carnem et Satanam superemus: tali rursum odio peccati, quod nos a mundo segregatos in pura sanctitate [fol. 65] contineat. In spiritus enim virtute victoria nostra consistit. MINISTER. Habentne omnes opus hoc auxilio? 1) Le 43 dimanche. . La sixiesme requeste. . Tentation.