50:104 praeibant autoritate et consilio primores totamque actionem gubernabant: plebs autem sciscebat. 19. Quae administratur a nobis. Commendatione ministerii sui Corinthios magis animat. Dicit se gloriae Dei servire, et eorum 'benignitati. Unde sequitur, res esse coniunctas, Dei gloriam et ipsorum munificentiam : neque hanc posse cessare quin tantundem illa minuatur. Accedit talium virorum opera, quam repudiari aut otiosam relinqui perquam absurdum erat. 20. Declinantes hoc, ne quis. Ne quis minus honorifice sensisse de Paulo ecclesias putaret: ac si diffisae eius probitati adiunxissent socios, ut suspectis hominibus dari solent custodes: pronuntiat se fuisse autorem huius consilii, ut calumniis occurreret. Quaeret hic quispiam, ecquis tam impudens exstitisset, qui ausus fuisset vel levissima suspicione tantum virum sugillare, cuius fides extra omnem controversiam ubique esse debebat? Respondeo: Ecquis a Satanae morsibus erit immunis, quum ne Christo quidem pepercerit? En Christus impiorum probris exponitur: et servi eius erunt in tuto? Imo ut quisque integerrimus est, ita machinis omnibus eum adoritur Satan, si qua labefactare eius fidem queat: nam inde multo gravius offendiculum emergeret. Quamobrem quo altiore gradu sumus collocati, eo diligentius imitanda est nobis Pauli tum circum s p ec tio, tum modestia. Non ita elatus erat quin se vellet cogi in ordinem, quemadmodum unus quivis ex grege. Non ita sibi placebat, ut indignum sua persona existimaret vitare calumnias. Ideo prudenter declinabat pericula et magnam cautionem adhibebat, ne quis improbus ansam arriperet. Et certe nihil magis patet sinistris obloquutionibus quam attrectatio publicae pecuniae. 21. Procurantes honesta. Puto non defuisse etiam inter Corinthios qui statim prosiliissent ad maledicendum, si relicta illis fuisset occasio. Quare rem illis notam esse voluit ad obstruenda ubique omnium ora. Testatur ergo se non tantum bonae coram Deo conscientiae habere curam, sed etiam bonae existimationis apud homines. Neque tamen dubium est quin suo exemplo tam Corinthios quam omnes docere velit, in recte factis non esse negligendam hominum opinionem. Primum quidem est, dare operam ut vir bonus sis: quod praestatur non externis modo operibus, sed recta conscientia: deinde, ut talem homines, quibuscum versaris, te agnoscant. Sed finis hic spectandus. Nihil sane ambitione deterius, quae optima quaeque vitiat, honestissima, inquam, deformat, ac suavissimi odoris sacrificia foetere facit coram Domino. Quare hic lubricus est locus, ne quis, simulans so bonae existimationis cum Paulo studiosum esse, longe procul absit a studio Pauli. Hic enim coram hominibus honesta procuravit, ne quis offenderetur suo exemplo, sed