5:104
Integer
vitae,
scelerisque
purus,
Non
eget
Mauri
iaculis,
nec
arcu,
Nec
venenatis
gravida
sagittis,
Fusce,
pharetra.
Arma
ornamenti
causa
habet]
Imperii
insignia
quibus1)
se
faciat
populo
venerabilem,
et
plenum
maiestatis.
CAPUT
XIV.
Quod
ergo
officium
eius
est?
Quod
bonorum
parentum,
qui
obiurgare
liberos
nonnunquam
blande,
nonnunquam
minaciter
solent,
aliquando
admonere
etiam
verberibus.
Numquid
aliquis
sanus
filium
a
prima
offensa
exhaeredat?
Nisi
magnae
et
multae
iniuriae
patientiam
evicerint,
nisi
plus
est
quod
timet,
quam
quod
damna
,
non
accedit
ad
decretorium
stylum.
Multa
ante
tentat,
quibus
dubiam
indolem
et
peiore
loco
iam
positam,
revocet:
simul
deplorata
est,
ultima
experitur.
Nemo
ad
supplicia
exigenda
pervenit,
nisi
qui
remedia
consumpsit.
Hoc
quod
parenti,
etiam
principi
faciendum
est,
quem
appellavimus
patrem
patriae,
non
adulatione
vana
adducti.
Caetera
enim
cognomina
honori
data
sunt
Magnos
et
felices
et
augustos
diximus,
et
ambitiosae
maiestati
quidquid
potuimus
titulorum
congessimus,
illis
hoc
tribuentes.
Patrem
quidem
patriae
appellavimus,
ut
sciret
datam
sibi
potestatem
patriam,
[pag.
961
quae
est
temperatissima,
liberis
consulens,
suaque
post
tllos
reponens.
Tarde
sibi
pater
membra
sua
abscindat:
etiam
quum
absciderit,
reponere
cupiat,
et
in
abscindendo
gemat,
eundaius
multum
diuque.
Prope
enim
est
ut
libenter
damnet,
qui
cito.
Prope
ut
inique
puniat,
qui
nimis.
Erixonem
equitem
romanum,
memoria
nostra,
quia
filium
suum
flagellis
ceciderat,
populus
in
foro
graphiis
confodit.
Vix
ilium
Augusti
Caesaris
autoritas
infestis
tam
patrum
quam
filiorum
manibus
eripuit.
Post
longam
illam
contentionem,
qua
tyrannum
et
regem
inter
se
componebat,
nunc
optimum
documentum
dat
principi,
quo
et
modum
clementiae
discat,
et
poenarum
irrogandarum
temperaturam.
Pendet
autem
haec
interrogatio
ab
ea,
quae
contentionem
praecessit:
Num
reges
quoque
occidere
solerent?
Responderat
regem
quoque
occidere,
sed
quum
publica
utilitas
persuaderet.
Sed
quum
id
etiam
non
satis
apertum
esset,
nunc
exemplo
prosequitur.
Pater
enim
filium
blande
primum
admonet.
Si
verba
non
prosunt,
comminatur.
Si
nihil
minis
proficit,
tum
demum
addit
verbera.
Sic
princeps,
qui
pater
est
patriae,
cives
suos
filios
reputet,
hortetur
primum
et
verbis,
et
edictis,
antequam
deveniat
ad
poenas.
In
hanc
sententiam
apud
Xenophontem
Chry-
1)
Ed.
1597
et
1611:
qui.
Amst:
quo.
|