44:104 neant oculi vestri in huius templi intuitu. Adhuc igitur hoc unum transeat: sed paulo post implebitur domus haec gloria. Quantum ad summam rei pertinet, propheta voluit erigere piorum animos, ne putarent virtutem Dei esse exinanitam si nondum praestaret quod ipsi speraverant. Denique ne aestiment ex praesenti intuitu quod prius dictum fuerat de redemptione. Nam heri diximus ideo fuisse graviter afflictos piorum animos, quia magnifice concionati fuerant prophetae tam de templo quam de regno: nullum erat tunc regnum: templum vero ignobilis tugurii simile erat potius, quam ut aequaret gloriam prioris templi. Oportuit igitur hic prophetam occurrere: haec ratio est cur iubeat adspectum transferre ad gloriam adhuc absconditam. Adhuc unum hoc exiguum, inquit, hoc est, non est cur desperetis, etiamsi nondum apparet tanta maiestas templi, quantam vos concepistis: sed potius animi vestri transsiliant ad restitutionem, quae adhuc procul abest. Adhuc igitur unum modicum, et commovebo coelum et terram. Denique hic iubet Deu locum dari patientiae, donec exserat incredibilem manus suae potentiam in solida ecclesiae instauratione. Et hoc significat coeli et terrae concussio. Est autem locus insignis: quanquam Iudaei ut sunt praeposteri, quoties agitur de regno Christi, corrumpunt quidquid hic dicitur a propheta: imo fere redigunt in nihilum. Sed apostolus 12. ad Hebraeos cap. (v. 26) admonet quid hic Deus voluerit. Nam continet hic locus tacitam antithesin inter legem et evangelium, inter redemptionem, cuius nuper facta fuit mentio, et quae adhuc speranda erat, fuitque tandem exhibita Christi adventu. Deus ergo quum populum suum redimeret tam ex Aegypto, quam ex Babylone, commovit terram. Sed propheta hic maius aliquid denuntiat, quod scilicet Deus coelum et terram concutiet. Sed singula ordine tractanda sunt, ut melius nobis constet prophetae sensus. Dicit primo unum hoc esse breve. Libenter ad tempus refero, ne discedam a communi sententia. Sed non est hac de re nobis litigandum, quia vel parum vel nihil refert quoad rem ipsam. Diximus enim huc spectare prophetae consilium ne Iudaei et oculos suos et animos defigant in praesentem intuitum templi: Sinite, inquit, et date spei locum, quia status hic non diu manebit. Dominus enim concutiet coelum et terram, hoc est, potius reputate vobiscum quanta sit Dei potentia. Nonne suo imperio regit terram et coelum? Potius vero concutiet sursum et deorsum omnia, quam non restituat ecclesiam suam: hoc est, potius mutabitur totius orbis facies, quam non perveniat redemptio ad plenum effectum. Nolite igitur subsistere in istis praeludiis, sed agnoscite quid valeat Dei potentia: quia etiamsi necesse sit coelum et terram misceri, potius hoc fiet, quam ut impediant hostes