9:103 103 SECUNDA DEFENSIO 10-1 gare mihi propositum non est: sed quemadmodum pluribus scriptorum meorum locis eius usum, modo liber sit et superstitione purus, commendo, ita lege obstringi conscientias neque fas est, neque etiam expedit. Ostendat Westphalus, quo tempore floruit ecclesia, et viguit pura religio, privatam absolutionem ulla lege sancitam fuisse. Quod si omnibus plus quam notum est, necessitatem hanc toto ecclesiae statu vitiato, imo tota pietate eversa, a diabolo invectam esse, crimen in eius abrogatione minime fingendum erat. Unde etiam sequitur, non minus inscite Westphalum arguere, quia privatim unumquemque non absolvimus, admitti ad coenam non ante exploratos. Quasi vero insolubili nexu cohaereant inter se fidei probatio et absolutio privata, quarum prior semper inter fideles sancte viguit, altera, quod ad legem spectat, rebus iam confusis inter degeneres ritus obrepsit. Quartum accusationis [pag. 132] caput est, nos ad tuendam Carolostadii iconomachian primum legis praeceptum in duo dividere. Utinam vero non ita eum praecipitem impelleret phreneticus calor ad retegendum suum et suorum dedecus, quod sepultum per nos maneret. Recte et ordine distingui a nobis decem legis praecepta, solidis et perspicuis rationibus ostendimus. Suffragatur etiam veterum autoritas. Westphalus cum suis, ut mandatum quod de cavenda idololatria diserte expressum est obnubilent, ultimum legis praeceptum perperam in duo membra discerpit. Et tamen hac occasione schismatis culpam in nos reiicere non dubitat. Unde etiam colligere promptum est, quas nobis pacis leges imponant implacabiles isti magistri. Quin potius viderit ipse, vel si eum caecitas impedit, animadvertant lectores, an non exitiali Satanae artificio secundum legis praeceptum gradu suo deiectum et abditum fuerit, ne tantus esset in populo Dei idololatriae horror et detestatio. Quo minore venia dignus est Westphalus, qui in crassissimo errore et aeque noxio non tantum contumaciter sibi applaudit, sed alios omnes qui dissentiunt ignominia notat. [pag. 133] Venio ad quintum crimen de abrogatis diebus festis, item Evangelii et Epistolarum sectionibus, 1) quae in vulgari usu fuerunt. Distinctionem festorum vetustam perinde ac utilem fuisse dicit. Sed velim ut hic bonus antiquarius temporis initium nobis designet, quo coeperunt festi dies Virginis Mariae et Sanctorum honori dicari. Martyrum celebratam fuisse memoriam ante annos mille et trecentos non me latet: nempe qua fideles ad imitationem magis acuerentur. Inter alias quae deinde sequutae sunt corruptelas, haec quoque merito numeranda est, quod institutae sunt feriae ac 1) les passages coupez.