50:103 103 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 104 tati studeant. Quod si se in curandis corporis alimentis ita exserit Dei providentia, quanto maiorem spiritualium alimentorum curam habebit, ne suis desint? Ideo proprium et peculiare opus eius est, pastores excitare. E x h o r t a t i o n em accipere, significat Pauli hortatu suscipere negotium. Id postea corrigit, dicens, Titum non tam alienis consiliis paruisse, quam sua sponte animatum fuisse pro sua diligentia. 18. Misimus autem una cum Ulo fratrem, cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias. 19. Nec id solum, verum etiam delectus ab ecclesiis est comes peregrinationis nostrae cum hac beneficentia j quae administratur a nobis ad eiusdem Domini gloriam et animi vestri promptitudinem: 20. declinantes hoc, ne quis nos carpat in hac exsuperantia, quae administratur a nobis: 21. procurantes honesta, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. 22. Misimus autem una cum illis fratrem nostrum, quem probaveramus in multis saepenumero diligentem : nunc autem multo diligentiorem ob multam fiduciam quam habeo erga vos: 23. sive Titi nomine, qui socius meus est et erga vos adiutor, sive aliorum, qui fratres nostri sunt et apostoli ecclesiarum, gloria Christi. 24. Proinde documentum caritatis vestrae et nostrae de vobis gloriationis erga eos ostendite in conspectu ecclesiarum. 18. Misimus autem cum illo fratrem. Quod tres mittuntur, argumento est, magnam exspectationem conceptam esse de Corinthiis. Quo magis intentos esse decebat ad officium, ne ecclesiarum spem fallerent. Quis porro sit hic secundus, incertum est: nisi quod alii Lucam, alii Barnabam fuisse divinant. Chrysostomus Barnabam mavult: cui ego assentior, propterea quod eum Paulo adiunctum fuisse comitem ecclesiarum suffragiis constat. Quoniam tamen communi fere omnium consensu receptum est. Lucam fuisse unum ex iis qui epistolam hanc pertulerint, non displicet ipsum tertio loco designari. Porro secundum, quisquis tandem sit, ornat egregio testimonio: quod in evangelio cum laude versatus sit: hoc est, promovendo evangelio laudem promeritus. Tametsi enim loquendi partes Paulo Barnabas deferebat: unum tamen opus agebant ambo. Addit praeterea, non ab uno homine, non ab una etiam ecclesia tantum laudem reportasse: sed ab omnibus ecclesiis. Generali testimonio subiungit speciale, quod praesenti negotio congruit : delectum scilicet ad hanc provinciam fuisse consensu ecclesiarum. Erat autem probabile hunc illi honorem non aliter fuisse habitum, nisi quia cognitus pridem fuerat idoneus. Notanda autem est species electionis, xtP0T0Vt'a scilicet Graecis usitata: in qua