31:103 103 PSALMUS IX. 104 plis agnosci velit. Atque iterum inculcat quod prius attigi. Deum non^semper mature, ut vellemus, occurrere iniuriis, neque inter ipsa initia frangere impiorum conatus: sed potius auxilium suum suspendere, ut irritus videri possit clamor noster: quod tenere operae pretium est: nam si Dei auxilium metimur sensu nostro, subinde nobis labascent animi, nec tandem guttam bonae spei retinebimus. Vellemus (ut dixi) ipsum procul extenta manu antevertere quas nobis parari videt molestias: ipse autem dissimulat, nec prohibet quo minus sanguis innoxius fundatur, sed haec consolatio nos sustineat, quod tandem re ipsa ostendet, pretiosum sibi fuisse sanguinem nostrum. Si quis obiiciat, serum esse Dei auxilium postquam malis omnibus defuncti simus: respondeo, ipsum non ultra quiescere quam nobis utile est sub cruce humiliari, nec ideo vindictam auxilio praeferre, quasi non semper ad nos iuvandos voluntarius sit ac paratus: sed quia manifestandae gratiae non semper idoneum esse tempus agnoscit. Interim hoc singulare est non modo paterni eius erga nos amoris, sed et beatae immortabilitas testimonium, quod mortuos etiam curat. Nam si gratia sua nos semper praeveniret, quis non affixus esset praesepti vitae? Sed dum mortem nostram ulciscitur, hinc apparet coram ipso nos manere superstites, neque enim hominum more colit eorum memoriam quos servare vivos non potuit: sed re ipsa probat foveri in suo sinu et custodia qui videntur secundum carnem exstincti. Haec ratio est cur dicat David, ipsum recordari sanguinis, dum eum requirit: quia licet suos in ipso articulo ex impiorum gladiis non liberet, caedes tamen inultas non patitur. Eodem et posterius membrum spectat, non oblivisci clamoris: quia licet ad suorum querimonias non statim se attendere effectu probet: tandem a se observatas fuisse demonstrat. Clamoris vero diserte fit mentio, ut vota sua, gemitus, et preces ad Deum dirigant quicunque eum cupiunt sentire liberatorem aut vindicem. 14. Miserere mei Iehova, vide afflictionem meam ab iis qui me persequuntur, tu qui me exaltas e portis mortis: 15. Ut recitem omnes laudes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salute tua. 14. {Miserere mei.) Hanc existimo secundam esse partem Psalmi. Aliis secus videtur, quod scilicet David ut plerumque solet, inter agendas gratias simul etiam narret quid inter ipsas necessitatis angustias precatus sit: et fateor eiusmodi exempla passim occurrere. Sed dum omnes circumstantias proprius expendo, in diversam partem inclinare cogor: principio scilicet collatas sibi gratias celebrasse, ut viam sibi ad orandum sterneret, nam