23:103 103 COMMENTARIUS IN GENESIN. 104 Heva: donec excitavit illi Deus novum semen, de quo melius speravit. Quare non uno tantum filio, sed tota sobole orbatam se fuisse ducit in persona Abel. 25. Tunc coeptum est invocari. Synecdoche est in verbo invocandi, quia generaliter complectitur totum Dei cultum. Apte autem denominatur a praecipua sua parte religio. Nam Deus omnibus sacrificiis praefert hoc pietatis et fidei officium: ut Psalm. 50, 14 habetur: imo hic spiritualis est Dei cultus quem producit fides. Quod in primis notatu dignum est: quia nihil maiore studio molitur Satan quam ut puram Dei invocationem adulteret quibus potest vitiis, vel ab uno Deo ad creaturas invocandas traducat. Imo lapidem hunc movere non destitit ab initio mundi, ut se miseri homines frustra in praepostero Dei cultu fatigarent. Nos vero sciamus totam adorationis pompam nihili esse, nisi teneatur praecipuum hoc caput Dei rite colendi. Quanquam simplicius etiam exponere licet, tunc celebratum rursus fuisse Dei nomen. Sed prior sensus, quia plenior est, utilemque doctrinam continet, tum etiam convenit usitatae scripturae phrasi, mihi probatur. Insulsum vero commentum est, tunc alienis nominibus coepisse vocari Deum: quum hic pravas superstitiones non taxet Moses, sed pietatem familiae unius commendet, quae, religione inter alios vitiata aut collapsa, pure sancteque Deum coluit. Neque tamen dubium est quin Adam et Heva, paucique alii ex eorum liberis, veri fuerint ipsi Dei cultores: verum intelligit Moses tale iam tunc fuisse impietatis diluvium in mundo, ut religio fere ad interitum tenderet: quia residua tantum erat in paucis hominibus, non autem florebat in una aliqua gente. Colligere promptum est, Seth probum et fidelem fuisse Dei servum. Postquam vero filium genuit sui similem, et familiam habuit recte compositam, exstare coepit distincta ecclesiae facies, erectusque est Dei cultus qui duraret ad posteros: Talis et nostro tempore facta est religionis instauratio: non quod prorsus exstincta foret, sed quia nullus erat certus populus qui Deum invocaret, nusquam sincera fidei professio, nusquam religio integra conspici poterat. Unde nimis clare apparet quanta sit hominum vel in crassum Dei contemptum, vel in superstitionem propensio: quando utrumque malum passim tunc grassari oportuit, quum miraculi loco referat Moses unam tunc fuisse domum in qua emergeret Dei cultus. CAP. V. 1. Iste est liber generationum Adam: in die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit