11:103 EPISTOLAE 251-253 251. BUCERUS BLAURERO. h\ colloquio Wormaciensi parturiunt montes, et omnia sic disposita sunt ut nascatur ridiculus mus. (Argent. Archiv. S. Thomae. Epp. Buceri T. IL N. 136 autogr.) Fido et satagenti Christi servo M. Ambrosio Blaurero pastori ecclesiae Constantiensis symmystae et fratri carissimo et colendo. ') S. D. Admodum dolet, Ambrosi frater venerande et carissime, te non advenisse, quanquam divinare non possim quid adversarii agere nobiscum instituant. Tales enim adsunt2) a quibus nihil exspectes Christi, ut a Pontifice, Rege, Bavaris, Maguntino et Argentoratense. 3) Comes Palatinus designavit, Marchio Brand. Coloniensis et Lubecensis miserunt a quibus impetres quod aequum sit. Ego divinare nihil possum. Orandus Dominus est ut ecclesiae suae adsit. Nostri ad unum consentiunt ut nihil remittatur quod per se Christi est. Papae nuncius iactat se mandata habere ut omnia nobis concedat quae habemus, tantum ut ipsum invicem agnoscamus et praedicemus principem ecclesiae, i. e. apud nos iuxta Christum collocemus, in aliis ecclesiis patiamur depulso Christo in sede Christi ipsa eum adorari. A Germanis4) aliquid accessionis exspectandum esset: ideo hostes istum iniquissimum delectum fecerunt, ne status omnes adsint. Sed hoc boni est quod hic nihil concluditur. Libenter efficerem ut tu denuo voceris, sed nescio qui apud vestros valerem, quum nostrorum et Ulmensium petitiones posthabuerunt. Agnosco causas magnas cur te detineant tui, et Dominus dignetur eas tollere vel mitigare. Et si te mittent, fac quaeso ut venias. Potest quidem fieri ut non sit etiam nostrorum aliquis usus: potest rursus accidere ut certe omnibus opus sit. Res est in magno apparatu: an autem parturientibus montibus nasciturus sit ridiculus mus, Dominus novit, qui det nobis ne causae suae et nostrae desimus. Vale feliciter cum sorore, frater Worms, 9. Nov. 1540. M. Bucerus tuus. Salutant vos Cap., Brencius, Calvinus, Sturmius, legati ambo Iac. Sturnrius et Matthias Pfarrerus. 251. 1) Blaurerus adscripsit: 15. Nov 1540. Wormatia. 2) scil. legati. 3) episcopo. 4 i vox dubia.