9:102 honoris privilegio dignatur, non tantum iniuria fit eius verbo, sed ab ipso externo signo arcendi erunt infantes. Prodeat Anabaptista quispiam: dicat perperam regenerationis symbolum maledictis Adae filiis conferri, quos Deus nondum in gratiae suae societatem vocavit: vel obmutescat Westphalus necesse erit, vel succurrat haec una defensio, communem ipsis esse gratiam, quae parentibus eorum nomine oblata est. Hinc sequitur non simpliciter per baptismum regenerari, a quo arcendi essent, nisi eos Deus iam inter filii sui membra censeret. Sanctorum vero nomen infantibus detrahere qua fronte audet, quo eos insignit Paulus (1 Cor. 7, 14)? Quod si locum hunc ut in Catechismo nostro expositus est inspexerint lectores, me tacente pronunciabunt pueros nostros talibus rudimentis imbutos longe rectius sapere, quam veteranum hunc theologum ex suis speculationibus. Obiicit secundo, coenam Domini domi non dari aegrotis. Qua in re utinam puriore exemplo nobis praeluxissent. Nam si usum suum curae fuisset ad genuinam Christi regulam exigere, libenter sequuti fuissemus. Sed quum nihil minus coelestis magistri [pag. 130] doctrinae consentaneum sit, quam panem in pompa non secus ac fercula in theatro circumferri: deinde hominem unum privatim et seorsum pasci, communicationis lege posthabita: hinc factum est, ut a privatis coenis pii et docti homines initio abhorruerint. Vanissimum tamen est quod calumniatur Westphalus, subdolo Satanae consilio miseras animas consolatione privari, quia aegrotis sedulo in memoriam revocamus quod semel apud eos depositum est vitae pignus, ut fidem inde suam confirment, et arma ad spiritualem pugnam mutuentur. Denique eo usque proficimus, ut coena in sacro coetu sumpta cx Christi instituto praesenti consolatione non minus efficaciter sustentet, quam si privatim extra communionem ea fruerentur. Prosequitur deinde, admitti ad coenam non ante exploratos, privata absolutione praetermissa. Equidem non nego facilitate nimia passim apud nos peccari. Lex est, ne pueri, donec fidei suae rationem reddiderint, ad sacram mensam accedant. Maiores etiam natu examinantur, nisi quorum nota est ac testata pietas. Minus tamen hac disciplina nos consequi fateor quam optarim: quanquam falsissimum est scientes ac volentes coenam promiscue exteris [pag. 131] et nondum probatis offerre. Nec vero hoc reprehendit Westphalus, sed quia privata absolutio praetermittitur, cuius si alibi originem reperiat, quam in foetidis papae lacunis,l) libenter culpam agnoscam. Privata absolutio quam sit utilis, ne- 1) aux vieux bobulaires et vilaine boucliers (bourbier≫?) du Pape