23:102 24. Septuplo vindicabitur Cain. Mihi non est propositum referre singulorum deliria, vel somnia: nec volo hoc a me exspectent lectores. Alicubi breviter attingam et parce, maxime si quis erit ad fallendum praetextus: ut sibi, aliquoties admoniti, perpetuo cavere discant lectores. Ergo quantum ad hunc locum spectat qui varie discerptus fuit, non referam quid hic vel ille tradiderit, sed germana expositione contentus ero. Deus voluerat Cain horribile aliis fugiendi homicidii esse exemplum, in hunc finem eum foedo stigmate notaverat. Ne quis tamen eius scelus imitaretur, septuplo gravius puniendum esse dixerat quisquis eum occideret. Hanc Dei sententiam impie pervertens Lamech, illius severitati illudit: nam inde arripit maiorem peccandi licentiam : ac si Deus homicidas singulari aliquo privilegio donasset: non quod serio ita sentiat, sed quia vacuus omni pietatis sensu impunitatem sibi promittit, ac interea per iocum obtendit Dei nomen: ut Dionysius ille, quum deos favere sacrilegis iactaret, diluendae quam contraxerat infamiae causa. Caeterum sicut numerus septenarius in scriptura multitudinem designat: ita septuplicatio pro ingenti incremento capitur. Talis est illa Christi sententia : Non dico ut septies remittas offensam fratri tuo, sed septuagies septies. (Matth. 18, 21.) Cognovit Adam uxorem. Colligunt hinc quidam orbatos fuisse tunc sobole primos homines, quum alter ex filiis esset occisus, alter procul in exsilium eiectus foret. Atqui nequaquam credibile est, quum maxime vigeret Dei benedictio in propagatione humani generis, Adam et Hevam per tot annos fuisse steriles. Quin potius antequam occideretur Abel, continua prolis successio iam populosam Adae domum effecerat: nam in ipso praesertim et uxore sententiae illius effectum fulgere oportuit: Crescite et multiplicamini, donec repleatis terram. Quid igitur sibi vult Moses? Nempe primos homines nefandae caedis horrore perculsos, a thoro coniugali aliquamdiu abstinuisse. Neque certe aliter fieri potuit quin illum plusquam tristem et acerbum suae a Deo apostasiae fructum colligendo, fere exanimes iacerent. Quod autem alios nunc praeterit, ratio est, quia piorum generationem ex linea Seth prosequi instituerat. Proximo autem capite, ubi dicet Adam genuisse filios et filias, complectitur haud dubie plurimos qui ante Seth nati erant: quorum tamen non magna habetur ratio, quoniam separati fuerunt ab ea familia quae pure Deum coluit, et vere censeri potuit Dei ecclesia. Posuit mihi Deus semen alterum pro Abel. Semen aliquod intelligit singulare: diximus enim procreatos fuisse alios qui iam ante mortem Abel adoleverant: verum ut proclive est hominum genus ad mala, tota fere domus se variis modis corruperat. Ideo exiguam spem de reliqua turba conceperat 7*