9:101 101 CONTRA WESTPHALUM. 102 evangelii exortu Hierosolyma: ex quo tamen fonte in totum mundum diffusa est salus? Quid enim tum apud Galatas tum alibi obiectum fuit Paulo, nisi quod retentas a primariis Christi ministris caereinonias non servaret? Unde vero prava ista aemulatio, ut eundem ubique morem obtruderent, nisi ex superbo fastidio? [pag. 117j Sicuti fieri aliter nequit, quin aliena contumeliose respuant, qui plus aequo sibi sunt addicti. Sed quo insolentius se effert Westphalus, eo maiori iure putidas eius iactantias refellere licet. Multiplici donorum spiritus gratia ornatas esse ecclesias gloriatur, quarum ritus non servamus. Quasi vero donorum spiritus vacuae sint ac inopes nostrae ecclesiae. Nec vero tantum de Helvetiis hic Rhaetisque agitur, sed uno calculo damnatur tota superior Germania. Et adhuc modestiam suam praedicans, neminem a spiritu thrasonico magis remotum esse dicet, qui ex quieto angulo tot insignibus ecclesiis insultat? Argentoratum, Augusta, Francofordia, et complures aliae urbes uno eius flatu in nihilum rediguntur. O Ismael, quando manus tua contra omnes, manus omnium sint contra te! Quo enim plus laudis meretur Lutheri magnanimitas, quod totum papatum j aggredi solus non dubitavit, eo magis detestabilis est tua morositas, qui in rebus leviculis in populo Dei materiam dissidii quaeris. Nunc quae nominatim carpat, obiter attingere operae pretium est. Primum est, quod alicubi sinimus infantes non baptizatos mori. Quid [pag. 128] aliud nobis vitio vertit, nisi quia mulierculis non resignamus baptizandi munus? Nam certe si quis suos liberos mature ad baptismum non offerat, l) severe ob suam negligentiam castigatur. Patet singulis diebus templum. Si cuius filium absque baptismo contingat mortem obire, quia occasione usus non est, reprehenditur. Unum nobis deest, quod mulierculae solenne pastorum muuus praeter Christi mandatum non arripiunt. Ioachimo autem tam praecisa est baptismi necessitas, ut illicita usurpatione profanari malit, quam omitti, ubi legitimus usus negatur. Nam quid eum male habeat continuo post detegit, quia spem facimus sine baptismate salutem consequi posse infantes, per baptismum non regenerari aut salvari, obsignari illic tantum salutem, cuius prius fuerunt participes. Ego quia hos crassos errores alibi copiosius refutavi, nunc breviter respondeo. -Si aquae elemento inclusa est infantium salus, exinaniri foedus, quo ipsos Dominus adoptat. Dicat uno verbo Ioachimus quid apud ipsum ponderis habeat promissio haec: Ero Deus vester et seminis vestri. Nisi enim Deus in populi sui corpus inserat [pag. 129] quos tanto 1) Add. quand il le peut faire commodement.