50:101 101 CAPUT VIII. 102 nam tranquilla conscientia erogare queat. Ergo diligenter observanda est Pauli emstxeta et moderatio: placere Deo nostras eleemosynas, quum ex nostra abundantia ita sublevandus fratrum egestatem, non ut diffluant illi, nos egeamus : sed ut de nostro impertiamur quantum ferunt nostrae copiae, idque alacri animo. Ex aequabilitate. Aequabilitas dupliciter accipi potest, vel pro mutua compensatione quum par pari refertur : vel pro iusto temperamento. Ego iaoxYscot, accipio simpliciter pro aequalitate iuris analogici, quod vocat Aristoteles. In qua significatione sumitur et ad Colossenses cap. 4, 1, ubi dominos hortatur ut aequalitatem praestent servis. Non vult certe conditione et gradu pares esse: sed hoc nomine intelligit humanitatem et clementiam et benignam tractationem, quam servis domini vicissim debent. Ita hanc analogiam nobis Dominus commendat, ut quoad quisque nostrum opibus valet, laborantibus opem feramus, ne alii luxurientur, alii esuriant: ideo addit in p r a e s e n t i tempore. Tunc siquidem urgebat necessitas. Unde admonemur, in exercenda beneficentia praesenti necessitati consulendum, si velimus veram aequitatis regulam servare. 14. Et illorum copia. Dubium est quale genus copiae significet. Nonnulli interpretantur, hoc fuisse factum, quia evangelium ab ecclesia Ierosolymitana ad illos manaverat: unde spiritualibus eorum divitiis istorum penuriae fuerat subventum. Quod ego alienum arbitror a Pauli mente. Potius (meo iudicio) extendi hoc deberet ad sanctorum communionem, qua fit ut in totum corpus redundet quidquid officii in unum membrum impenditur: ac si diceret: Si vos piget, nihili divitiis fratres iuvare: considerate quot bonorum sitis inopes, et quidem quae longe sunt pretiosiora, quibus vos locupletare possunt qui terrenis opibus egent. Haec communicatio, quam inter membra corporis sui sancivit Christus, animare vos debet, quo sitis ad beneficentiam promptiores et magis impigri. Potest hic quoque esse sensus : Nunc pro temporis necessitate illis succurritis: sed ipsis dabitur alias facultas remunerandi. Mihi generalior illa sententia magis placet: cui suffragatur quod iterum de aequabilitate repetit. Haec enim est in ecclesia iuris analogici ratio, ut dum ultro citroque singuli inter se communicant pro mensura donorum et necessitatis, ex mutua collatione conficiatur apta symmetria. Tametsi alii plus, alii minus possideant, et distributa sint inaequaliter dona. 15. Quemadmodum scriptum est Testimonium, quod citat Paulus, de manna loquitur: sed audiamus quid Dominus dicat per Mosem. Vult hoc perpetui documenti loco esse, quod non solo pane vivant homines: sed divinitus alantur, arcana virtute voluntatis eius, qui omnia, quae creavit, tuetur ac