44:101 101 CAPUT II. 102 abrumpant ecclesiae unitatem: ita etiam multi superbi homines contemnunt ecclesiam Dei, quia non refulget magna pompa inter nos, et putant Deum non habitare in medio nostri, quia sumus homines obscuri et non magni pretii: quia etiam paucitas nostra illis contemptui est. In his omnibus est aliqua pietatis species. Quare? nam vellent Deum admirabilem esse, ita ut terreret suae maiestatis metu totum mundum : vel coacervari omnes opes, ut sumptuosae oblationes fierent. Sed quemadmodum iam dixi, ita captiose insinuat se Satan : et ideo metuamus eius insidias, etiamsi quid afferat coloris, quod nobis perstringat oculos. Haec autem optima cavendi erit ratio, si respicimus quid Deus iubeat: deinde si ita recumbimus in eius promissiones, ut pergamus celeriter in cursu nostro: etiamsi effectus promissionum non statim respondeat votis nostris. Deus enim data opera tenet nos suspensos, ut fidem nostram examinet. Ergo quamvis nondum impleverit quod promisit, sufficiat nobis nos nihil temere tentare, dum obsequimur eius mandato. Haec igitur summa erit prudentia, qua effugiemus omnes Satanae astutias, si simpliciter pareamus verbo Domini, et sic exerceamus spem nostram ut patienter exspectemus opportunum tempus, dum impleat quod nunc promittit. Postquam exposuit propheta cur novos stimulos addere oporteat populo, iam hortatur tam Zerubbabel et Iehosuah, quam omne vulgus, ut forti sint animo et ita pergant in opere. Iterum vero repetit quod dixerat, Dominum ipsis adesse. Ego vobiscum, inquit. Nam hoc unum sufficere nobis debet, ubi pronuntiat Deus se nobis adesse: quia scimus auxilium eius fore superius toto mundo, etiamsi undique Satan conetur obsistere. Simul adiungit spiritum suum fore in medio ipsorum: tandem concludit non esse cur timeant. Per spiritum suum intelligit Deus virtutem qua stabiliet ipsorum animos, ne succumbant tentationibus, vel ne trepidatio ipsos moretur. Et species snbiungitur generi, quia Deus multis modis adest suis : sed praecipue ostendit suam praesentiam, quum spiritu suo confirmat debiles animos. Iubet igitur omnes esse animo forti. Hoc est unum. Sed interea ostendit unde illis fortitudo: quia scilicet spiritu suo fulciet ipsos si vel labascant, vel etiam non possint sufficere ad terrores repellendos. Quibus verbis propheta admonet petendam esse fortitudinem a Deo. Hinc colligimus non ideo requiri a nobis quae vocationis nostrae sunt atque officii, quasi pares simus ad omnia praestanda: sed ubi Dominus iure suo imperavit, offert auxilium spiritus sui. Et ita coniungere necesse est promissionem gratiae cum praeceptis: quod non observant stulti homines, qui aestimant liberum arbitrium ex praeceptis, quia sic ratiocinantur, frustra requiri a