11:101 1540 OCTOB..NOVEMB. (Ex autographo Bibi. pastorum Neocomensium Epp. Farelli fascic. II. Nr. 5. Maior pars epistolae manu amauuensis scripta, finis Farelli.) Quam optatissimo fratri Io. Calvino symmystae carissimo. Vormaciae. S. Potesne dubitare iam de tua revocation^ ari [a] Deo sit? Putas aliam esse certiorem? FESSUS est senatus et populus, se merito pasbimi omnia maioraque debere ob profligatos pastores, tamque atrocem iniuriam in Deum et verbum suum, et hanc unam superesse viam ut verbum pure doceatur et excipiatur: quod ut fiat, te evocandum ac nihil non agendum ut venias. Idque cum lacrymis decretum, vel potius auditum et narratum: sed cum multa laetitia discessum. Habes igitur bonum senem, qui vel Lausannam usque alia causa noluit venire, causatus quaedam: sed ubi rogatus fuit pro tui revocatione, statim sese obtulit, ultro Bernam concessit, cum senatu egit, cui fuit quam gratissimum: idque responsi habuit, vaide placere senatui affectum tam pium Genevatium in te, remque tam sanctam esse, imo quam sanctissimam, adeo ut non dubitent Argentoratenses ultro facturos. Ideo in re tam aperta scripto non esse opus. Illinc me invisit ac ut secum venirem rogavit, senatus literas mihi tradens, quibus iubeor omnia agere ut redeas. Ego, si sperarem te difficiliorem fore, certe iterum te adirem: sed puto te nolle divexari me magis, quum satis te invitet Christi causa. Vide igitur diligentissime cum fratribus de constituenda ecclesia, et ut non solum Bucerus tecum veniat, verum una aliquis pius senator, ut res sic componatur quo regnum Christi latius extendatur et altiores agat radices. {Si comitia Vormaciensia te aliquamdiu remorantur (non enim deserendum est tantum opus), tamen cura ut te ipsum expedias, et ad tantum opus diligentissime adcurras, neque negligas ut suus Christo honor restituatur in te, ac quae sunt vicinae ecclesiae componantur. Si scires ut gestiant omnes pii te videre, ac quam ringantur lupi, dum audiunt de te verba fieri, totus extra te esses. Grande est opus Domini hoc in quo tibi gratulor, teque obtestor per Christum Iesum ut diligentissime exsequaris id ad quod te revocat Dominus. Nam sic te expulit ut potentius in populo Domini ac maiori autoritate tuum absolveres munus. Vale et veni, si Christum non prorsus aversaris vocantem. Saluta omnes m Domino. Christus omnibus adsit. Neocomi 31. Octobris 1540. Gravissima1) persequutio intentata est Provin- 249* 1) Sequentia Farellus manu propria . De persequutione ipsa cf. Sletdan. II. 219.