44:100 factum fuisse quod vicesimo octavo die vel circiter missus fuit Haggaeus, ut revocaret populum a torpore. Unde iterum colligere licet, quam necessarium sit nos assidue stimulari: quia mille impedimenta facile reperiet Satan, quibus nos avertat a recto cursu, nisi Deus subinde repetat novas exhortationes, quae animos nostros expergefaciant. Elapsi enim fuerant tantum 28 dies: interea cessasset populus ab opere nisi missus fuisset iterum hortator Haggaeus. Iam notanda est causa huius cessationis, cui voluit propheta occurrere ac mederi. Nam prius cessaverat populus, quia singuli plus aequo dediti fuerant suis commodis. Erat autem hoc signum foedae ingratitudinis, atque etiam profanae impietatis. Nam ingratissimi erant Deo, quibus nulla erat cura exstruendi templi: deinde intolerabilis fuit impietas, quod vellent habitare in domibus suis tabulatis: non contenti mediocritate, nisi domos suas ornarent: templum autem quasi desertum iaceret. Sed alia fuit ratio quum secundo missus est Haggaeus: qfuia torpor ille oriebatur ex bono principio, et sincero pietatis affectu. Atque etiam hinc videmus quantus artifex sit Satan, qui non modo palam nos abstrahit ab obsequio Dei, sed se insinuat clandestinis modis, ut sub zeli praetextu deflectamus a cursu vocationis nostrae. Qui factum est ut populus pigresceret, postquam opus inceperat? nempe quia dolebat senibus longe imparem esse gloriam secundi templi. Nam etsi clangore tubarum plebs sese animaret, senes tamen ipsi suo eiulatu superabant tubas. Unde hoc? nempe quemadmodum dixi, quia videbant non respondere templum illud veteri: et ideo putabant Deum sibi nondum esse propitium. Si dixissent non debere fieri tam multos sumptus in structura, Deum non requierere magnas opes, palam detecta fuisset ipsorum impietas. Sed quum maxime cuperent talem esse splendorem templi, ut possent certo statuere adesse ecclesiae restitutionem, qualis promissa fuerat ab omnibus prophetis: certe videmus fuisse pium ipsorum affectum. Sed ita monemur cavendas nobis semper esse Satanae insidias etiam in specie veritatis. Quamvis ergo ad pietatem propensi sint animi nostri, semper metuendus est Satan, ne clanculum nobis suggerat quod nos avertat a nostra vocatione: sicuti videmus quosdam deficere ab ecclesia, quoniam exigunt summam perfectionem. Excandescunt ad vitia quae toleranda sunt nobis, quia corrigi nequeunt: ita praetextu zeli sese separant, et libenter fabricarent sibi novum mundum, in quo esset perfecta ecclesia et arripiunt etiam testimonia illa, ubi commendat spiritus sanctus ecclesiae puritatem : sicuti quum Paulus dicit (Eph. 5, 27) acquisitam fuisse a Christo, ut esset sine ruga et macula. Sicuti ergo illi rigido suo zelo exasperantur, ut discedant a Deo ipso, et