19:100 totius summae certiorem reddent: ac ipse brevi coram vobis exponet quidquid actum fuit. Pridem subolfeci diabolum in Germania clandestinis artibus moliri quod nunc tandem apparuit :4) et ante tres menses diligenter hortatus fueram Regem Navarrae, ut sibi ab insidiis caveret. Quam parum vero profecerim, quia chartae mandare piget, malo ex D. Martyre cognoscas ubi istuc reversus fuerit. Promiserat mira: et quo plus fidei acquireret, non dissimulabat se fuisse tentatum: sed silentio repudiasse eius postulata. Atqui ex Germania mihi scriptum est eius rogatu5) missos fuisse quinque theologos, qui nunc sunt in aula: nisi forte dimissi fuerint, quia sero advenerant tota actione abrupta. Quid si Deus perfidiam miseri illius frustretur, qui nefariis obsequiis papae se venditat, qui tamen eum ludibrio habet ? 6) Sed propediem aliquid sciemus. Tale, ornatissime vir et frater ex animo colendo. Dominus tibi semper adsit, te gubernet ac benedicat tuos labores. Symmystis omnibus, uxori totique familiae multam salutem precor. Genevae 5. Novemb. 1561. 3602, YERMILIUS BEZAE. Ex itinere. Trecis cum episcopo conversatur qui sacris pontificiis valedixit. Divione tumultus ortus. (Epp. Petri Martyris eiusdem Locis theol, subiunctae ed. 1580, fol. 582 v. ed. 1587, p. 1143. Exstat in Cod. Goth. 405, fol. 327. Simler, vol. 102.) Dei benigno favore adiuti 5. huius mensis Troiam *) salvi et incolumes pervenimus, ubi fratres una conveniunt ad Deum pure colendum, idque pacifice atque tranquille citra ullam adversariorum molestiam. Numerosa est admodum ecclesia et indies augetur. Episcopus 2) nos perhumaniter excepit: qui iam Christi regnum serio promovet, nec tantum suas oves ipse pure docet, sed quia ei gravis scrupulus iniectus est de sua vocatione (quod 4) missis Lutetiam theologis. 5) cf. praecedente Bezae. 6) alludit ad regis spem recuperandae Navarrae hu spanicae. 3602.1) i. e. Tricassium oppidum hodie Troyes. De ecclesia loci v. N. 3569. 2) Ant. Carraecioli, principis Melphitani filius, qui sub Francisco I. Pedemontii gubernator fuerat. Vermilius Possiaci ei innotuerat. Be eo v. Hist. eccl I. 83. 86.