11:100 integrum: aut oportuisse illud in dubium vocari, etiamsi nihildum esset decretum. Ergo ad iter nos accingimus: ut autem praesenti ecclesiae illius necessitati succurratur, quam nolumus esse desertam, censent modis omnibus eo accersendum Viretum, interim dum alia vocatione distrahor: ubi redierimus non recusant, quin illuc redeam. Quin etiam Bucerus se mecum venturum pollicetur. In eam sententiam visum est ipsis scribere, quo certior fides fieret: meis literis suas quoque Bucerus addidit. De meo animo sic accipe. mihi si detur optio, quidvis libentius sim facturus, quam ut tibi hic obtemperem : sed quoniam non esse mei iuris memini, cor meum velut mactatum Domino in sacrificium offero. Itaque non est quod suspiceris tibi verba dari; nostri nihil nisi ex animo promittunt. Et ego nihil aliud obtestor, quam ut nulla mei ratione habita dispiciant quid maxime sit ex Dei gloria et ecclesiae utilitate. Tametsi non sum valdo ingeniosus, non tamen deficiunt me effugia, quibus ita clanculum elabar, ut facile apud homines excusem per me non stetisse. Verum scio mihi esse negotium cum Deo, qui huiusmodi astutias deprehendit. Ergo animum meum vinctum et constrictum subigo in obedientiam Dei: et quando proprio consilio destituor, me his regendum trado, per quos spero Dominum ipsum mihi loquuturum. Quum Capito scripsit, putavit, ut video, me prolixa epistola tibi expositurum totam deliberationis nostrae seriem, sed satis est quod summam habes. Quanquam eram id quoque facturus nisi tempus defuisset. Verum totus dies variis avocamentis mihi consumptus est. Nunc a coena longiori lucubratione valetudinem alioqui dubiam tentare nolui. Hic se ad natalem Domini rediturum promisit cum carruca, in qua poterit afferre Vendelino ex libris suis decem exemplaria Institutionis, sex commentarios in Ieremiam : 8) ea dabis illi advehenda.4) FARELLUS CALVINO. Post priorem epistolam nobis deperditam iterum amicum adit ut Genevensium vocationi obtemperet. 3) Oecolampadii. 4) Beza et Bonnet errant in natalibus epistolae definiendis, quam ad a. 1541 referunt, ille, ut videtur, de conventu Ratisbonensi cogitans, hic vero incaute mensem Augustum adscribens, quo Calvinum adhuc haesitasse perhibet an rediret. Talia conciliationem non requirunt.