7:10 10 ARTICULUS III. De poenitentia. Nec minus certum est adultis et ratione utentibus, post peccatum mortale admissum necessariam esse poenitentiam: quae in contritione et confessione sacramentali vocaliter sacerdoti facienda, similiter et satisfactione consistit. Notandum est quod Lutherani non loquuntur doctrinaliter de poenitentia, quando dicunt quod sit conversio ad Deum, quae nascatur ex odio et displicentia peccati et amore iustitiae. Item, quod homo debet abnegare propriam voluntatem, ut a Deo gubernetur. Item, quod debet humiliari sentiendo iram Dei et horrores mortis. Nam sufficit contritio pro peccatis mortalibus : ita ut sint pro singulis peccatis singulae contritiones ad mensuram. Quantum vero pertinet ad confessionem: notandum est, quod materia sit de iure divino: forma autem de iure positivo: in quo non tantum Lutherani errant, sed etiam canonistae, qui tenent legem de confessione esse mere positivam. Probatur autem sic, quod materia sit de iure divino: quia dicit Iacobus, Confitemini alterutrum. Haec est rudis materia: quia nisi ab extra formaretur, sequeretur quod sacerdotes deberent confiteri laicis, quoniam alterutrum significat reciproce: vel quod laici non essent capaces ad confitendum, quia non possent audire aliorum confessiones: sed forma superaddita fuit per Innocentium papam, quod hoc deberet fieri proprio sacerdoti. Haec est magistralis distinctio totius scholae. Quod autem oporteat satisfacere Deo, probatur sic: Quia alias nihil esset quod dicitur de operibus supererogationis. Deinde falsum esset quod tenet schola, de remissione culpae et retentione poenae. Et ita haberent Lutherani quod volunt, nos nihil posse facere quod non debeamus Deo. Item, Deo nos reconciliari gratis, per satisfactionem Christi. Nunquam autem debemus hoc illis concedere, quia trahit nimis longam caudam, sicut infra videbitur, in tantum quod non esset amplius purgatorium. 1) ANTIDOTUM Poenitentiam ubique requirit a nobis Dei spiritus in lege, in prophetis, in evangelio: simul etiam 1) Add. versio: D'avantage si les pechez estoyent pardonnez sans recompense, cela seroit pour lascher la bride aux meschans, tellement qu'ils ne feroyent que la figue d'offenser Dieu. Ce que les Lutheriens disent, que la penitence qu'ils enseignent, emporte beaucoup plus que les satisfactions dont nous usons, qui ne gisent qu'en patre-nostre, en ieusnes, et autres choses semblables: ie di que c'est une chose dangereuse de laisser cela a la devotion d'un chacun. Et qu'il est mestier de persuader au monde que Dieu accepte en payement telles choses, autrement on n'en tiendroit conte.