6:10 DE FIDE. MINISTER. [fol. 6J Quis humanae vitae praecipuus est finis? PUER. Ut Deum, a quo conditi sunt homines, ipsi noverint. MINISTER. Quid causae habes, cur hoc dicas? PUER. Quoniam nos ideo creavit, et collocavit in hoc mundo, quo glorificetur in nobis. Et sane vitam nostram, cuius ipse est initium, aequum est in eius gloriam referri. MINISTER. Quod vero est summum bonum hominis? PUER. Illud ifsum. MINISTER. Quamobrem id tibi summum bonum habetur? PUER. Quia eo sublato, infelicior est nostra conditio, quam quorumvis brutorum. MINISTER. Ergo vel inde satis perspicimus, nihil posse homini infelicius contingere, quam Deo non vivere. PUER. Sic res habet. MINISTER. Porro, quaenam vera est ac recta Dei cognitio? PUER. Ubi ita cognoscitur, ut suus illi ac debitus exhibeatur honor. MINISTER. Quaenam vero eius rite honorandi est ratio? PUER. Si in eo sita sit tota nostra fiducia: si illum tota vita colere, voluntati eius obsequendo, studeamus: si eum, quoties aliqua nos urget necessitas, invocemus, [fol. 7] salutem in eo quaerentes, et quidquid expeti potest bonorum: si postremo, tum corde, tum ore, illum bonorum omnium solum autorem agnoscamus. 1) Le 1. dimanche. . La fin de nostre vie. . Le souverain bien des hommes. . La maniere de bien honnorer Dieu gist en quatre poinctz. 2) 1561 que le requerions.