55:10 imperfectionis notam. Porro has duas voces ita accipio, ut multifariam referam ad diversas temporum vices. Est enim graece TcoXujAsp&c : quod licebit ad verbum transferre, per mnltas partes. Quemadmodum fieri solet, quum in posterum plenius loqui instituimus. HoXuzpon&c vero diversitatem (meo iudicio) in forma ipsa designat. Quum nobis loquutum esse dicit, his postremis temporibus, significat non amplius esse causam cur exspectatione novae revelationis simus suspensi. Neque enim particularis est sermo quem attulit Christus, sed extrema clausula. Hoc sensu, novissimum tempus et dies novissimos accipiunt apostoli. Atque id etiam est quod intelligit Paulus quum scribit (1. Cor. 10, ll), in nos fines aetatum incidisse. Quod si nunc postremum loquutus est Deus, huc usque progredi convenit: quemadmodum etiam quum eo perveneris, sistendus est gradus. Quorum utrumque cognitu valde necessarium est. Nam et Iudaeis magnum erat impedimentum quod non reputabant Deum in aliud tempus distulisse pleniorem doctrinam. Itaque lege sua contenti non properabant ad metam. Ex quo autem Christus apparuit, contrarium malum grassari coepit in mundo. Appetunt enim homines ultra Christum pergere. Quid enim est aliud totus papatus quam huius limitis transgressio, quem figit apostolus? Proinde sicuti omnes invitat hoc loco spiritus Dei ut ad Christum usque perveniant: ita novissimum sermonem cuius meminit, trans8ilire prohibet. Denique sapientiae nostrae terminus hic in evangelio locatur. 2. Quem constituit haeredem. His encomiis ornat Christum, ut nos in eius reverentiam adducat. Nam quum illi omnia subiecerit pater, ad eius imperium nos quoque pertinemus. Et simul indicat, nihil inveniri posse extra ipsum boni, quum haeres sit universalis. Unde sequitur, nos et miserrimos esse, et bonorum omnium inopes, nisi ille nos suis opibus iuvet. Porro hunc honorem iure deberi filio Dei addit, ut omnium habeat potestatem, quia per ipsum omnia sint condita: quamquam baec duo Christo tribuuntur diverso respectu. Per ipsum enim creatus est mundus, quatenus aeterna est Dei sapientia: quae omnium eius operum ab initio directrix fuit. Atque hinc colligitur Christi aeternitas. Fuisse