50:10 obtrectationes pseudoapostolorum. Haec enim est mundi pravitas, ut martyriis, quae suspicere cum admiratione debuerat, insultet: atque in magnificis piorum trophaeis contumeliae materiam venetur. Benedictus, inquit, Deus. Cur? qui consolatur nos. Relativum positum vice causalis particulae. Pertulerat forti et alacri animo suas tribulationes. Hanc fortitudinem adscribit Deo: quia eius consolatione suffultus non succubuerit. Vocat autem patrem Domini nostri Iesu Christi, non abs re, quum de beneficiis agitur : nam ubi non est Christus, illic nulla Dei beneficentia. Rursum ubi intercedit Christus, per quem omnis cognatio nominatur in coelo et in terra, illic et omnes misericordiae et omnes consolationes Dei, imo illic paternus amor: ex quo fonte reliqua omnia perfluunt. 4. Ut possimus consolari. Nec dubium est quin sicuti nuper a probro et sinistris rumoribus suas afflictiones vendicavit: ita Corinthios admoneat, quod coelesti consolatione victor evasit, factum esse ipsorum bono et gratia: ut se potius ad tolerantiae societatem animent quam fastuose despiciant eius certamina. Caeterum ut non sibi vivebat apostolus, sed ecclesiae: ita quidquid gratiarum in ipsum conferebat Deus, non sibi soli datum reputabat, sed quo plus ad alios iuvandos haberet facultatis. Et certe Dominus quum nobis benefacit, suo exemplo nos quodammodo invitat ut simus in proximos liberales. Non igitur supprimendae sunt spiritus divitiae: sed quod quisque accepit, in alios transferat. Valere quidem praecipue hoc debet in verbi ministris: commune tamen omnium est pro cuiusque mensura. Ita hic Paulus se Dei consolatione sustentatum fuisse agnoscit ut aliis consolandis ipse sufficeret. 5. Quia sicut abundant. Bifariam potest exponi haec sententia: active et passive. Si active accipias, sensus erit: quo magis exerceor variis afflictionibus, eo maior alios consolandi facultas mihi suppetit. Sed mihi passivus sensus magis arridet: quod pro mensura tribulationum Deus suas consolationes multiplicet. Quod etiam David sibi testatur (Psal. 94, 19) accidisse: Pro multitudine anxietatum mearum intra me, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Sed in verbis Pauli doctrina plenior: nam piorum afflictiones vocat passiones C h r i s t i : sicuti alibi (Coloss. 1, 24) dicit,