5:10 conflarent, in alium transferret. Ad haec causari fessam aetatem et valetudinem minus prosperam: quibus tamen non potuit evincere, ut quietem studiis impetraret. Mutavit tamen pristinam vitae rationem. Nam coetus salutantium prohibuit, vitavit comitantes. Rarus per urbem, publico abstinuit. Rursum oravit ruris secretum, quum Nero diris suppliciis impotenter saeviret in Christianos, quo invidiam sacrilegii a se averteret, vel quia sibi paratum iussu Neronis venenum proditione liberti resciverat. Quo non impetrato, cubiculo se continuit quasi aeger nervis. Successit non multo post coniuratio Pisoniana, inter cuius conscios nominatus ab indice Natali, quamvis non manifestus criminis, tamen quasi laesae maiestatis reus damnatus est. Missus est primum G-ravius Silvanus tribunus cohortis praetoriae, qui percontaretur an sua verba agnosceret, quibus accusatio nitebatur. Qui ubi et intrepido vultu agnovisse et excusasse retulit, interrogante Poppeia, l) an voluntariam mortem pararet, respondit nullum se mortis signum comperisse, quum nihil triste nec in verbis, nec in vultu deprehendisset. Ergo regredi et mortem indicere iussus est. Voci tamen et aspectui pepercit, intromisitque unum ex centurionibus, qui necessitatem ultimam denunciaret. Hoc accepto nuncio tabulas testamenti poposcit, et denegante centurione ad a-micos conversus, qui secum duo discumbebant, quoniam aliam referre gratiam non posset, dixit se illis relinquere quod haberet pulcherrimum, vitae suae imaginem. Tum Pompeiam Paulinam uxorem complexus, rogavit ut dolori temperaret et lacrymis. Illa omne solatium abnuere, adseverare mortem sibi destinatam, manum percussoris poscere. Ergo eodem ictu brachia ferro exsolvunt. Sed Paulinae, quum iam multum sanguinis ege- 1) Sic ubique.