48:10 sibi ipse suo arbitrio praeter nostram opinionem et supra ingenii nostri captum moderanda sumpsit. 8. Accipietis virtutem. Quod optimum fraenandae curiositati remedium erat, Christus eos revocat tam ad Dei promissionem quam ad mandatum. Curiositas fere ex otio et diffidentia nascitur: diffidentiae medetur promissionum meditatio. Mandata, ubi nos et nostra studia deceat occupari, ostendunt. Iubet ergo discipulos patienter exspectare quod Deus promisit, et intentos esse ad munus quod Deus iniunxit exsequendum. Interea nimiam eorum festinationem perstringit quod, nondum spiritu sancto donati, quae propria sunt eius dona praepostere anticipant. Neque enim id est recta via ingredi, quum ad militandum vocati essent, velle omissis laboribus molliter quiescere. Quum ergo dicit: Accipietis virtutem, eos suae imbecillitatis admonet, ne ante tempus sectentur ea, quae consequi nequeunt. Utrumque legi potest: Accipietis virtutem spiritus: aut, Veniente in vos spiritu. Secundum tamen melius convenit: quia plenius eorum defectum exprimit, donec spiritus superveniat. Eritis mihi testes. Duos hac una voce errores corrigit. Nam et prius esse pugnandum significat quam adspirent ad triumphum : et aliam regni Christi naturam esse docet quam putarent. Eritis ergo mihi testes: hoc est, agricolam laborare oportet, antequam fructum percipiat. Hinc colligamus, in viam qua pervenitur ad regnum Dei coniiciendos nunc esse oculos potius quam ut de statu futurae vitae subtiliter philosophemur. Inquirunt multi, qualis olim futura sit sua beatitudo, quum in coelum recepti fuerint: quomodo autem illuc saltem accedant, nulla illis cura est. Atqui in primis renuntiandum erat mundo. Disputant de qualitate futurae vitae, quam habituri sunt cum Christo: interim non cogitant mortis eius oportere nos esse participes, ut postea cum eo vivamus. Insistat igitur quisque in opere praesenti: militemus omnes strenue sub Christo: constanter et indefessis animis in cursu vocationis nostrae pergamus: fructum Deus in tempore proferet. Sequitur altera correctio, ubi testes sibi fore asserit. Hac enim voce falsam de regno terreno imaginationem excutere voluit discipulis: quia breviter significat in evangelii praedicatione consistere. Non est igitur cur opes, delitias, externam potentiam, aut quidquam terrenum somnient, dum audiunt tunc regnare Christum, ubi per evangelii doctrinam sibi mundum subiugat. Unde sequitur, spiritualiter ipsum, non iuxta rationem mundi, imperare. Quod autem de carnali regno animis praesumpserant apostoli, ex communi totius gentis errore fluxit. Nec vero mirum est, hac in parte omnes fuisse hallucinatos. Primum enim quum illud metimur sensu nostro, quid possumus nisi crassum et terrestre concipere? Huc accedit, quod