47:10 a mundo, quin homines eius radiis expergefacti in ipsum attollere oculos debuerint. Unde sequitur, culpam illam imputandam esse. 11. In sua venit. Hic vero prorsus deplorata hominum pravitas et malitia, hic plus quam scelerata impietas apparet, quod quum filius Dei se in carne conspicuum exhibuit, et quidem Iudaeis, quos sibi Deus ab aliis gentibus velut in peculium segregaverat : non tamen agnitus nec receptus fuit. Hunc etiam locum varie exponunt. Aliqui enim promiscue de toto mundo evangelistam putant loqui, et certe nulla est .pars mundi quam non sibi iure vindicet Dei filius. Sensus ergo est secundum illos: quum Christus in mundum descendit, non in alienos fines ingressum esse, quia totum genus humanum, propria erat eius haereditas. Sed rectius sentiunt meo iudicio, qui referunt ad solos Iudaeos. Subest enim tacita comparatio, qua magis exaggerat evangelista hominum ingratitudinem. Filius Dei sibi in una gente domicilium elegerat: quum illic apparuit, reiectus est. Hinc ergo clare perspicitur quam malitiosa sit hominum caecitas. Hoc autem omnino dicendum fuit, ut scandalum tolleret evangelista, quod multis tunc obiicere poterat Iudaeorum incredulitas. Quum enim spretus ac repudiatus esset ab ea gente, cui nominatim promissus fuerat: quis illum putasset totius mundi redemptorem? Ideo videmus quantopere in hac parte laboret Paulus. Caeterum tam in verbo quam in nomine subest emphasis. Ubi prius erat filius Dei, illuc eum evangelista dicit venisse. Significat ergo novum et extraordinarium praesentiae modum, quo se filius Dei manifestavit, ut illum homines propriore intuitu conspicerent. Quum dicit in swa, Iudaeos aliis gentibus comparat: quia singulari privilegio in Dei familiam cooptati erant. Christus ergo se illis primo obtulit tanquam domesticis, et qui peculiari iure ad eius imperium pertinebant. Eodem spectat illa Dei querimonia apud Iesaiam: Bos cognoscit possessorem suum, asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit (les. 1, 3). Quamvis enim totius orbis habeat imperium, se tamen peculiarem Israelis Dominum facit, quem velut in sacrum ovile collegerat. 12. Quotquot autem. Ne quos moretur hoc obstaculum, quod Christum Iudaei contempserint ac respuerint, pios qui in ipsum credunt supra coelum attollit evangelista. Dicit enim fide hanc gloriam consequi, ut filii Dei censeantur. Et in particula universali Quotquot subest antithesis. Caeca enim gloriatione Iudaei efferebantur, ac si soli Deum haberent sibi obstrictum. Pronuntiat ergo evangelista mutatam esse sortem: quia abdicatis Iudaeis gentes in vacuum locum succedant. Perinde est enim ac si ius adoptionis ad extraneos transferret. Hoc est, quod dicit Paulus, interitum populi unius vitam totius mundi