24:10 Stephani apud Lucam) nulla ratio sinit. Nec mirum est, in notulis quae numeros signant, vel in una litera obrepsisse hunc errorem. Quod si quis contentiosus rixandi ansam captet, meminerimus non frustra vetare spiritum, per os Pauli, ne occupemur circa genealogias (1. Tim. 1, 4). 6. Mortuus vero est Ioseph. Inscite colligunt ex hoc loco Rabini: Ioseph primum ex fratribus mortuum fuisse: quia quum solus tunc excelleret, nomen eius diserte exprimi honoris causa, aliis praeteritis, apparet. Quanto tempore fuerint patri superstites, non narrat Moses: sed initium mutationis tantum notat: ac si diceret, humaniter tractatos fuisse Israelitas longo temporis spatio, ut tolerabilis fuerit eorum conditio qui descenderant cum Iacob, quia ab omni iniuria et tyrannide immunes, hospitio sibi concesso tranquille fruebantur. Simul admonet, potuisse, aetate illa consumpta, emori apud posteros desiderium et memoriam terrae Chanaan, quam nunquam conspexerant, nisi violenter ad eam expetendam expergefacti essent. Et certe ut in meditandis Dei beneficiis obliviosus et socors erat populus ille, non potuit eius saluti melius consuli, quam ubi Deus crudeliter illum vexari affligique passus est: alioqui, perinde ac si oriundus esset ex Aegypto, perpetuum illic nidum optasset : qua desidia in eorum cordibus obliterata fuisset spes haereditatis promissae. 7. Porro creverunt filii. Quousque excreverint, duodecimo capite narrat Moses, nempe ad sexcenta usque millia, exceptis pueris et mulieribus. Incredibile certe augmentum tam exiguo tempore. Nam quum anni inter foedus cum Abraham percussum et populi exitum numerentur quadringenti triginta, dimidiam vero partem effluxisse constet antequam Iacob in Aegyptum descenderet: inde conficitur, ducentis tantum annis, vel paulo plus, hoc est annis decem vel circiter, Israelitas fuisse inquilinos illius terrae. Qui ergo fieri potuit, ut tam exiguo tempore excresceret familia una in tot myriadas? Larga fuisset ac insolita multiplicatio, si ex ima-