2:10 reddere conor, omnium ordinum calculis damnatam, multis fori praeiudiciis confossam iamdudum fuisse causetur, nihil aliud dixerit, quam partim adversariorum factione et potentia violenter deiectam, partim mendaciis, technis, calumniis, insidiose fraudulenterque oppressam. Vis est, quod indicta causa sanguinariae sententiae adversus illam feruntur; fraus, quod seditionis et maleficii praeter meritum insimulatur. Ne quis haec iniuria nos queri existimet, ipse nobis testis esse potes, Rex nobilissime, quam mendacibus calumniis quotidie apud te traducatur, quod non aliorsum spectet nisi ut regibus sua sceptra e manibus extorqueat, tribunalia, iudiciaque omnia praecipitet, subvertat ordines omnes et politias, pacem et quietem populi perturbet, leges omnes abroget, dominia et possessiones dissipet, omnia denique sursum deorsum volvat. Et tamen minimam portiunculam audis. Horrenda enim quaedam in vulgus sparguntur; quae si vera essent, merito illam cum suis autoribus mille ignibus ac crucibus dignam universus mundus iudicet. Quis iam miretur publicum odium in illam accensum esse, ubi iniquissimis istis criminationibus fides habetur? En cur in nostram ipsorum doctrinaeque nostrae damnationem omnes ordines consentiant ac conspirent. Hoc affectu correpti, qui ad iudicandum sedent, praeiudicia quae domo attulerunt, pro sententiis pronuntiant: et se rite perfunctos suis partibus putant, si neminem ad supplicium trahi iubeant, nisi aut sua confessione, aut solidis testi-