16:10 conduceret, quum conditionem non habent. Dispicite inter vos. Haec vix raptim licuit. Valete bene et ignoscite. Neocomi 19. Ianuarii 1556. Cupimus rescire de Vireto et eius puero.5) Servet utrumque Dominus. Non licuit Genevam scribere, quum vix hoc tantillum potuerim. Vos supplete. Vester Farellus. 2379+ CALVINUS BULLINGERO. Duo capita tractat, alterum de renovando foedere cum Bernensibus, alterum suum ipsius negotium, nempe secundam defensionem contra Westphalum, quae iam ipsi nimis vehemens videtur. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 166, olim Epp. Tom 24, fol. 25. . Reperies etiam in Cod. Gene7. 111^, fol. 2 v. et ter in Epp. Bern Tom. VI. p. 149. 519 et 559. Simler. Vol 86. Anglice versa legitur in ed. Philad. III. 247.) Clarissimo viro et fideli Christi ministro D. Henricho Bullingero ecclesiae Tigurinae pastori, symmystae plurimum mihi observando. 8. Scripsi pridem nostros in foedere renovando *) veteri forma contentos fuisse, verum quia aliter Bernatibus placebat, sibi fuisse moderatos. Huc tandem ventum est ut in praecipuo etiam capite, quod Bernates maxime urgebant, nostri cedere maluerint quam pertinaciae culpam sustinere. Hoc concesso speravimus illos mitigatum iri, ut de reliquis non ita molesti forent. Quando haec opinio fefellit, nostri fidem clarissimi senatus vestri implorant, ut amica deprecatione ad aequitatem flectantur Bernates. Atque hinc vides quam vere tibi asseruerim, non esse timendum, ne quod turbulentum consilium nostri captarent, ut suspicio Bernae iniecta fuit, vel 5) Puer non vixit 2379.1) Haec epistola missa est per Bosetum quem Genevenses Turicum Basileam et Schaffusium miserunt mediationem civitatum petitur um. (Reg. du Conseil 22. Jan. cf. ibid. 28. Nov. 30. Dec. et ll. lan. et ipsum Calvinum N. 2329.) Senatus Nostrum delegit qui publico scripto totum negotium exponeret Hic Bernae male audiebat quasi ipse potissimum renovationem impediret Verum hic potius se ad conciliationem paratiorem ostendit Genevenses expulsionem fugitivorum postulabant, Bernenses restaurationem, et praeterea ne Genevenses cum aliis foedus inirent Quae Hundesh. p. 299 et Buchat, VI. 188 habent rem non satis expediunt.