14:10 aegre sustinere cogimur. Sed quid queror, mi Calvine? Detestanda nostra ingratitudo, qua Deum optimum donaque eius immensa nauci facimus, longe acerbiora meretur, adeoque ut Satan nos ac nostra omnia semel in imum praecipitium una pessumdet. Vigilandum igitur, orandum atque clamandum: Domine, rerum omnium aequissime moderator, salva, nos perimus! Hisce vive, ac in Domino vale cum tuis perpetuo sanus, quaeso, carissime, et tui Christophori apud Deum tuis piis votis memor' esto. Si per otium licet, vel parvulis 3) literis me consolando respondere digneris, enixe rogo. Ni itineris intervallum vinumque imbecillitas obstaret, e vestigio pedem te visendi gratia arriperem, animo interim tibi praesentissima. Dat. e Sangallo 7. Ianuarii anno 51. Tuus ex animo deditissimus Christophorus Sertorius. 1432. LASCUS BULLINGERO. Postquam ei de consensione ecclesiarum helveticarum in re sacramentaria gratulatus est, pluribus constitutionem ecclesiarum peregrinorum Londinensium exponit earumque confessionem transmittit. (Edita est a Gerdesio in Miscell. Groning. IV. part. I. p. 467. unde descripsit Kuyper IL 646.) S. Iam ter ad te scribere volui ex quo huc veni,*) vir sanctissime et frater in Domino observandissime, sed nunquam literas absolvere prius potui quam illi iam abirent qui eas perferre debebant. Nunc vero committere amplius nolui ut qui nunc se mihi obtulit nuncius sine meis ad te literis hinc abiret. Est enim vir pius et vestri studiosissimus, quales hic non paucos habetis. Multa autem mihi ad vos scribenda essent, sed neque est tutum, neque tempus patitur scribere omnia. Istud autem inprimis a vobis istic omnibus peto, ut quae ad te scribo ea ad vos pariter omnes scripta esse putetis, qui simul in eodem ministerio collegae estis: nam revera non potui ad singulos scribere. Primum igitur ago gratias Domino Deo nostro quod regnum filii sui per vestrum ministerium istic provehat atque illustret, gratulorque ex animo ves- 1431. 1) Be huius Christophori Sertorii, pastoris fortasse Sangallensis, vero et germano nomine nobis aliunde non constat 2) De lectione constituenda desperavimus. 3) vox dubia. 1432.1) Cf. N. 1375, not 2 et 1382, not 2.