13:10 obsequuti sunt. Accessit etiam, ut opinor, altera ratio, quod verentur ne tempus commentariis meis 2) excudendis suppetat. Et tamen nescio qui factum sit ut tibi remissam praefationem . intellexerint me inscio et inconsulto. Haec tantum eo dicta sint ut me excusatum habeas. De nostris certaminibus3) scio Raymondum tibi narrasse. Ex Gaucherio nunc audies quem finem habuerint. Si tamen finis vocandus est, ubi in hostium gratiam, qui bis fractos se videbant, sunt abrupta. Vale, donec te videam. Dominus Iesus una cum tota familia te servet. Fratres et uxorem aliosque amicos, et in his D. Montanum,4) saluta diligenter meo nomine. 18. Iulii 1548. Ioannes Calvinus tuus. 1049. VIRETUS CALVINO. Praemissis nonnullis de Molinaeo quodam, comparationem instituit inter Bernensium et Genevensium regimen ecclesiasticum, tum graviter de Girardo queritur. (Ex autographo Cod. Gener, lll , fol. 77 ter recentius descripto in Cod. 116, fol. 105; in Epp. Bern. VII. p. 909, et ap. Simlerum Vol. 67.) Fidelissimo Christi servo Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori vigilantissimo fratri et symmystae plurimum colendo. Genevae. S. Ut scribam ad te de rebus nostris prolixius nihil opus est. Tabellarius quo sint in statu referet quae eius sunt generis ut sine periculo narrari possint. Reliqua differo donec tecum colloqui. liceat. Molinaeus, quae sit mea sententia super suo negotio ipse quoque referet. Nolim illum spe vana lactare. Imo vero consultius factum, meo quidem iudicio, fuisset, si statim ab initio alicuil) se occupationum generi simul cum suis studiis addixisset, quo non fuisset penitus a studiis avocatus. Nam minus fecisset sumptus, et ea exercitatio non illi praeclusisset viam ad ministerium, si idoneus habitus ali- 7) Au dos: Receu le 17. Iullet 1548. Respondu. 1048. 1) Si revera perstitisset et fortiter voluisset, vix credendum, Girardum negaturum fuisse. 2) In epp. ad Timotheum. 3) N. 1043 not 1. Maymondus Chauvet F. D. M. Genevensis. 4) N. 980 not 2. 1049. 1) Sic autogr. Caeteri: alieni s. alienis, quod S. emsndat in: alii non.